라틴어 문장 검색

eodemque momento et ipse spem imperii cepit magnam quidem et ex condicione temporum, sed aliquanto maiorem ex affirmatione Seleuci mathematici.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 4장 1:3)
Multa adfirmatione animique pariter constantia et vultus abnuens, quicquam sibi in regem cogitatum esse, tormenta etiam deposcebat in semetipsum :
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 32:2)
Avidi milites et pecuniae et gloriae, simul quia numquam eos adfirmatio eius fefellerat, pollicentur operam:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 4:1)
Adfirmatio Pori multiplicem animo regis iniecerat curam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 9:1)
Iste prosillogismus currit per secundam figuram cum negatione intrinseca, et est similis huic:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:24)
'male' enim minutionem habet, non negationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 238)
et ne forte fingere putaretur, addidit 'testor utrumque caput'. deinde multa cum adfirmatione hoc agit, dicendo 'ipse deum manifesto in lumine vidi', non ab alio dictum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3564)
nam finita est auxiliorum negatio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2812)
nam neque tantum quaedam per comparationem laudata ma- iorem emphasin habent, si negatio activa a parte orationis incipiat, ut "non sic aggeribus ruptis cum spumeus amnis exit", et "nec sic immissis aurigae undantia lora". sibilus hic sibilus res ipsa:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 821)
"Et si qui infirmior malo pressus et victus Christianum se negasset, favebamus ei, quasi eierato nomine iam omnia facta sua illa negatione purgaret."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:5)
sed utrique Platonis ubertate completi certam quandam disciplinae formulam composuerunt et eam quidem plenam ac refertam, illam autem Socraticam dubitanter de omnibus rebus et nulla affirmatione adhibita consuetudinem disserendi reliquerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 21:3)
Quaero enim, si Chaldaei ita loquantur, ut negationes infinitarum coniunctionum potius quam infinita conexa ponant, cur idem medici, cur geometrae, cur reliqui facere non possint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 24:6)
Quid est, quod non possit isto modo ex conexo transferri ad coniunctionum negationem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 25:1)
est enim ius iurandum affirmatio religiosa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 135:4)
est igitur amplificatio gravior quaedam adfirmatio, quae motu animorum conciliet in dicendo fidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 15장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION