라틴어 문장 검색

rex Prusias, cum Hannibali apud eum exsulanti depugnari placeret, negabat se audere, quod exta prohiberent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 76:3)
eam porro negare se audere, cum vir abesset (est enim profectus in Hispaniam Dexius), illo et absente et insciente migrare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 23 5:6)
negas me audere quod sentiam dicere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 27 1:8)
Sunt tamen obscenae Venerem Propoetides ausae esse negare deam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 29:1)
iam negare non audeo.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Rapta producta nuptias optauit. Qui dicebatur raptor negauit se rapuisse. Iudicio uictus uult ducere; illa optionem petit. 4:5)
Quod natura negat, nemo feliciter audet.
(ANONYMUS NEVELETI, De asino et catulo et domino 19:14)
tantum modo negare deos esse non audet, ne quid invidiae subeat aut criminis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 3:5)
qui nihil imperanti negare potest, nihil recusare audet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 2장 1:3)
Inventa secuit primus qui nave profundum et rudibus remis sollicitavit aquas, qui dubiis ausus committere flatibus alnum quas natura negat praebuit arte vias:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 1:1)
hoc si tu, inimicus eius, factum negabis, quod ipse, cui maxime haec res obstat, negare non audet, videto ne nimium familiariter inimicitias exercere videare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 3:1)
Postea tuus ille Poenulus - scis enim Citieos, clientes tuos, e Phoenica profectos - , homo igitur acutus, causam non optinens repugnante natura verba versare coepit et primum rebus iis, quas nos bonas ducimus, concessit, ut haberentur aestimabiles et ad naturam accommodatae, faterique coepit sapienti, hoc est summe beato, commodius tamen esse si ea quoque habeat, quae bona non audet appellare, naturae accommodata esse concedit, negatque Platonem, si sapiens non sit, eadem esse in causa, qua tyrannum Dionysium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 76:1)
equidem non negaverim Cassium Severum, quem solum Aper noster nominare ausus est, si iis comparetur, qui postea fuerunt, posse oratorem vocari, quamquam in magna parte librorum suorum plus bilis habeat quam sanguinis.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 26장 4:1)
Sed quoniam non audes (iam enim cum ipso Epicuro loquar) negare esse deos, quid est quod te inpediat aut solem aut mundum aut mentem aliquam sempiternam in deorum numero ponere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 86:8)
deinde ingentia locuti cum pauperem negastis esse sapientem, non negatis solere illi et servum et tectum et cibum deesse, cum sapientem negatis insanire, non negatis et alienari et parum sana verba emittere et quicquid vis morbi cogit audere, cum sapientem negastis servum esse, idem non itis infitias et veniturum et imperata facturum et domino suo servilia praestaturum ministeria.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 10:5)
Quaerite nunc, habeat quam nostra superbia causam, nescio quoque audete satam Titanida Coeo Latonam praeferre mihi, cui maxima quondam exiguam sedem pariturae terra negavit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 17:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION