라틴어 문장 검색

mutinae cum obsiderentur et gens ad oppugnandarum urbium artes rudis, pigerrima eadem ad militaria opera, segnis intactis adsideret muris, simulari coeptum de pace agi, evocatique ab Gallorum principibus legati ad conloquium, non contra ius modo gentium sed violata etiam quae data in id tempus erat fide, comprehenduntur, negantibus Gallis nisi obsides sibi redderentur eos dimissuros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 245:1)
neganti Paulo nisi cum deditis pacisci se pacem, non tam id recusabant quam tempore aiebant opus esse, ut generi agresti hominum persuaderetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 294:1)
currunt ad illum pulsi a militibus qui se negant usquam, nisi acceperint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 22 4:2)
tum iste vir optimus - vereor ne se derideri putet quod iterum iam dico 'optimus' - qui hunc in summas angustias adductum putaret, ut eum suis condicionibus in ipso articulo temporis adstringeret, assem sese negat daturum, nisi prius de rebus rationibusque societatis omnibus decidisset et scisset sibi cum Quinctio controversiae nihil futurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 2:1)
quod se L. Caelius Antipater in prooemio belli Punici nisi necessario facturum negat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 69장2)
Saepe tamen dubitat speratque miserrima falli indicioque fidem negat et, nisi viderit ipsa, damnatura sui non est delicta mariti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 66:8)
negat filius, nisi si pater absolutus sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 201:5)
uidebitis neminem negare posse, nisi qui accusare possit et patrem.
(세네카, Controversiae, book 2, Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit; pater adoptauit puerum. ab altero filio accusatur dementiae. 4:21)
Quanto ille felicior, qui nihil ulli debet, nisi cui facillime negat, sibi!
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 79:2)
Quis hoc nisi tamen nocens negabit?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 19장 1:5)
nihil est aliud in re, Quirites, nisi ut omnia negata adipiscamur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 100:2)
consules nisi confecto dilectu negare se ituros, nec suam segnitiem sed vim morbi in causa esse quo serius perficeretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 307:1)
Vt sibi Pyrithous se reddat, redditus orbi Theseus inferni loca, monstra, pericula uictat, Viuere posse negat in se, nisi uiuat in illo;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 14:6)
Haec verba de libro eius decerpsi, quae in ipso quoque volumine tua sanctitas poterit invenire, ut intellegatis quem ad modum et cetera neganti credere debeatis, nisi forte dicat ipsum Abel nihil peccasse, sed ideo non fuisse sine peccato et ideo non posse domino comparari, qui in carne mortali solus sine peccato fuit, quia erat in Abel originale peccatum quod de Adam traxerat, non in se ipso ipse commiserat - utinam saltem hoc dicat, ut interim eius de baptismo parvulorum certam sententiam tenere possimus!
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 9:1)
hoc consilio pacem conciliavit, in quo tanta fuit ferocia, cum Catulus negaret bellum compositurum, nisi ille cum suis, qui Erycem tenerent, armis relictis Sicilia decederent, ut succumbente patria ipse periturum se potius dixerit, quam cum tanto flagitio domum rediret:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION