라틴어 문장 검색

nequedum comperto quos illa vis perculisset, latior ex incerto metus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 62장11)
Visne igitur (quoniam sol paululum a meridie iam devexus videtur, nequedum satis ab his novellis arboribus omnis hic locus opacatur) descendatur ad Lirim, eaque quae restant in illis alnorum umbraculis persequamur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 8:4)
numquam enim a Pomponia nostra certior sum factus esse cui dare litteras possem, porro autem neque mihi accidit ut haberem qui in Epirum proficisceretur nequedum te Athenis esse audiebamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 5 6:2)
ille autem quid agat si scis nequedum Roma es profectus, scribas ad me velim et hercule si quid aliud.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 10 8:3)
sed eius rei maturitas nequedum venit et tamen iam adpropinquat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 8 1:9)
Nequedum finis auctor demonstraverat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 7장 2:3)
Philosophi summi nequedum tamen sapientiam consecuti nonne intellegunt in summo se malo esse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 68:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION