라틴어 문장 검색

me autem impulit tui caritas ut, quamquam nec tibi ipsi consilium deesset, et fratris Furnique benevolentia fidelisque prudentia tibi praesto esset futura, vellem tamen meae quoque auctoritatis pro plurimis nostris necessitudinibus praeceptum ad te aliquod pervenire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 6 2:1)
aderit temperantia, quae est eadem moderatio, a me quidem paulo ante appellata frugalitas, quae te turpiter et nequiter facere nihil patietur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 36:5)
Sic calet tanquam furnus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 72:5)
fert missos Vestae pura patella cibos, ecce coronatis panis dependet asellis, et velant scabras florida serta molas, sola prius furnis torrebant farra coloni ( et Fornacali sunt sua sacra deae):
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권194)
quis mane sumptis nequiter non erubescit poculis, cum fit libido temperans, astumque nugator sapit?
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus9)
gens insolenti praepotens iactantia pollebat olim, quam fluentem nequiter corrupta vulgo solverat lascivia, et inde bruto contumax fastidio cultum superni neglegebat numinis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium20)
"per solis ignes iuro, qui nostros dies reciprocatis administrat circulis, cuius recursu lux et annus ducitur, ignes parandos iam tibi tristis rogi, qui fine digno corpus istud devorent, quod perseverans tam resistit nequiter sacris vetustis, nec dolorum spiculis victum fatiscit, fitque poenis fortius."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1226)
nec qui frigus collegit, furnos et balnea laudat ut fortunatam plene praestantia vitam;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 118)
dummodo risum excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico et quodcumque semel chartis inleverit, omnis gestiet a furno redeuntis scire lacuque et pueros et anus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat.22)
te dicere possum, Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni, conpluris alios, doctos ego quos et amicos prudens praetereo, quibus haec, sint qualiacumque, arridere velim, doliturus, si placeant spe deterius nostra.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit. 1:16)
non nequiter te concilii tempore post sedentes censentesque iuvenes inglorium rusticum, senem stantem latitabundum pauperis honorati sententia premat, cum eos quos esset indignum si vestigia nostra sequerentur videris dolens antecessisse?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Eutropio suo salutem 4:3)
atque, cum sensim recitaretur, Arvandus necdum interrogatus se dictasse proclamat, re- spondere legati, quamquam valde nequiter, constaret quod ipse dictasset.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 10:4)
Pessumest, facimus nequiter, ferire malam male discit manus;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1154)
Nequiter paene expedivit prima parasitatio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 336)
Numquam hercle facerem, genua ni tam nequiter fricares.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3185)

SEARCH

MENU NAVIGATION