라틴어 문장 검색

Primum enim legati Angli ad Maximilianum missi e Flandria redierunt, regemque certiorem fecerunt eum a Maximiliano auxilia neutiquam sperare posse, quod ad bellum prorsus imparatus erat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 18:14)
Amissio Britanniae et pax cum Gallis facta neutiquam silentio praetermissa.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 6:5)
11. Rex post reditum legatorum neutiquam sibi hoc responso satisfactum esse iudicavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 11:1)
Tum iussus ut quae sciret referret, inter complures alios (ex motu proprio, neutiquam interrogatus) Guilielmum Stanleium camerarium impetivit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 14:7)
At corpus illud vulgi neutiquam similibus artibus tractari oportere ac personas eminentes iudicabat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 1:2)
Itaque consentaneum esse ut neutiquam starent tanquam oves coram tonsore, sed se armarent et tela irriperent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 28:13)
Sed certior factus provinciam illam adhuc intumescere, secunda usus cogitatione populum neutiquam irritare consultius putabat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 33:7)
Hoc tamen modo eos a votis suis solutos reddidit, et solita sua scilicet misericordia regali usus est ut neutiquam praesens esse vellet cum sanguinis subditorum suorum effunderetur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 11:7)
5. Cum hoc responso reversus est Iapar Pons neutiquam tristis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 5:1)
atque illae neutiquam inter se inimicae aut alienae, sed foederatae et mutuis auxiliis devinctae:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 10:3)
Cum enim formae legitimae (quae sunt semper convertibiles cum naturis inquisitis) lateant in profundo nec facile inveniantur, postulat res et infirmitas humani intellectus ut formae particulares, quae sunt congregativae Manipulorum quorundam instantiarum (neutiquam vero omnium) in notionem aliquam communem, non negligantur, verum diligentius notentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 273:3)
Atque praesto est Mare Australe, Mari Atlantico neutiquam minus, sed potius magis latum et extensum, quod ad hoc sufficere possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:13)
Neutiquam enim evincitur iste motus esse in supernis verus et realis, nec per defectum restitutionis planetae in motu diurno ad idem punctum coeli stellati, nec per diversam politatem zodiaci, habito respectu ad polos mundi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 351:4)
In qua parte non injucundum foret experimentum, quod noviter audivimus esse tentatum, de insitione arborum sylvestrium (quae hucusque in arboribus hortensibus fieri consuevit), unde folia et glandes majorem in modum amplificantur, et arbores fiunt magis umbrosae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 492:11)
Sed neutiquam arripiendus est gladius tertius, qui est Mahumetis aut illi similis:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION