라틴어 문장 검색

ut, si reticulum panis venalis inter onusto forte vehas umero, nihilo plus accipias quam qui nil portarit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse.29)
quod vero ipsum nihil est et omnia in nihilum redigit, nulli nos fortunae tradit ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 113:5)
Etenim nil verius in natura quam propositio illa gemella, ex nihilo nihil fieri, neque quicquam in nihilum redigi:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 390:3)
Solent vero nonnumquam nihil omnia auxilia proficere, ac nihilo minus serpere is cancer:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 87:6)
qui nihilo minus illum desiderat, sed loquitur nihil quod quemquam bonum offendat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 1 2:11)
quod etsi nihilo minus a te peterem, si nihil audivissem te tale fecisse, tamen maiorem spem impetrandi nactus sum, postea quam mihi dictum est hoc idem a te Regiensis impetravisse ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 7 4:1)
Nihilomonus Empsonus et Dudleius, et si non potuissent non audire de regis in hac parte conscientiae scrupulis, tamen acsi regis anima et pecunia distinctis officiis attributae et assignatae essent ut nihil rei haberet una earum cum altera, nihilo lentius populum gravabant quam antea.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:20)
Quae quod Aristoni et Pyrrhoni omnino visa sunt pro nihilo, ut inter optime valere et gravissime aegrotare nihil prorsus dicerent interesse, recte iam pridem contra eos desitum est disputari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 55:1)
sed ego tam misero tempore nihil novi consili cepissem, nisi in reditu meo nihilo meliores res domesticas quam rem publicani offendissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 14 3:2)
Ergo nihilo minus hi multum egisse visi sunt, quamvis nihil publice agerent.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 38:7)
Qui ergo nihil fueras priusquam esses, idem nihil factus cum esse desieris, cur non possis rursus esse de nihilo eiusdem ipsius auctoris voluntate qui te voluit esse de nihilo?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 5:6)
Cui rex respondit muros et maria pro nihilo esse ubi corda aperta essent, quodque hic ad nihil aliud adesset quam ut honore afficeretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 9:11)
mulieres nihilo setius Callicratem in aedem Proserpinae deducunt ac iurare cogunt, nihil ab illo periculi fore Dioni.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 5:1)
Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus omne genus nasci posset, nil semine egeret.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 7:5)
nihilo enim magis adsentirer hoc illud esse quam si inter illa omnino nihil interesset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 79:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION