라틴어 문장 검색

Causa tantae calamitatis eadem quae omnium, nimia felicitas.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 8:1)
Etenim, Quirites, si ea, quae erant ad me delata, reperta non essent, tamen ego non arbitrabar in tantis rei publicae periculis esse mihi nimiam diligentiam pertimescendam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 7:2)
ut haud quoquam improbante sic magno motu animorum, cum tanti viri supplicio suamet plebi iam nimia libertas videretur, in carcerem est coniectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 635:1)
quidam vero super ejus dolore nimium ac dolenter flebant, eo quod tanto principe destitui in hoc longo exsilio pertimescebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 36:7)
Generalis fuit opinio Iulium papam rem nimio pretio aestimasse, regemque noluisse eam tanti emere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 12:4)
Atque illi, cum multos imminere tantae spei cernerent singulis amicorum Alexandri iam ob nimiam regni cupiditatem adulantis, statuunt neminem esse potiorem quam Abdalonymum quendam, longa quidem cognatione stirpi regiae adnexum, sed ob inopiam suburbanum hortum exigua colentem stipe.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 18:1)
inplentur nimio micarum fragmine corbes bis seni, aeternae tanta est opulentia mensae.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Quinque panes et duo pisces2)
atqui ego contra, quantulacumque tibi haec uidentur, multa etiam et nimia arbitror et cupio ad pauciora me coercere, tanto beatior futurus quanto collectior.
(아풀레이우스, 변명 20:5)
O lenta nimium militis nostri manus et ira patiens post nefas tantum mea, quod non cruor civilis accensas faces extinguit in nos, caede nec populi madet funerea Roma quae viros tales tulit.
(세네카, 옥타비아 12:19)
postea nimio successu et ipsum et milites praeda impletos in tantam licentiam socordiamque effusos ut nulla disciplina militiae esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 309:3)
Nimia voluptatis abundantia impedit amorem, quia sunt quidam qui tanta voluptatis cupidine detinentur quod amoris non possent retineri reticulis;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 5장: 어떤 사람들이 사랑을 할 수 있나 3:1)
verum sponte inruere in convivium aliis praeparatum nec Homero sine nota vel in fratre memoratum est, et vide ne nimium arroganter tres tibi velis Menelaos contigisse, cum illi tanto regi unus evenerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 10:3)
et constat hunc librum tanta pronuntiatione Augusto et Octaviae esse recitatum, ut fletu nimio imperarent silentium, nisi Vergilius finem esse dixisset.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 86112)
his satis exploratis profectus tanto intervallo ab hostibus consedit ut nec adventus suus propinquitate nimia nosci posset et egredientem e castris hostem opprimeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 270:1)
Bacchilatria haec suum amasium rationis privans igniculo, eumdem tenebris brutae sensualitatis exponit, suum etiam, more meretricio, in tantum debriat amatorem, ut idem Bacchum nimis emphatice affectare cogatur, in tantum ut potator [0462B] Baccho nimiae delectationis vinculo alligatus, eidem divinae majestatis cultum exhibere credatur:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION