라틴어 문장 검색

ergo cum primum magnas invecta per urbis munificat tacita mortalis muta salute, aere atque argento sternunt iter omne viarum largifica stipe ditantes ninguntque rosarum floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:14)
Cur, si vas vini atque olei diutule semiplena custodias, vinum ferme in acorem corrumpitur, oleo contra sapor suavior conciliatur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 11:2)
eo siccato vinum quasi spoliatum viribus, prout ingenio imbecillum aut validum fuit, vel acore exasperatur vel austeritate restringitur, oleum autem superfluo humore siccato, velut mucore qui in eo latuit absterso, acquirit novam suavitatem saporis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 12:3)
acetum vero et liquidissimum inter ceteros humores, et tanto est acerbius ut sit acore tristificum, et exemplo marinae aquae, quae ipsa quoque amaritudine sui aspera est, numquam gelu contrahitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 30:4)
Quod si cadaver exigis tuum scalpi, Sternatur Acori de triclinio lectus, Talassionem qui tuum decet solus, Ustorque taedas praeferat novae nuptae:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XCIII9)
sed verbum 'ninguit' non hinc venit, sed ab eo quod est 'haec ninguis' et 'hae ningues':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2502)
'ninguit' autem prima persona caret et secunda, quia non est in nostro arbitrio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2504)
Ut enim, si cenam tibi facerem, dulcibus cibis acres acutosque miscerem, ut obtusus illis et oblitus stomachus his excitaretur, ita nunc hortor ut iucundissimum genus vitae non nullis interdum quasi acoribus condias.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 3 5:1)
Interea toto non setius aere ninguit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 14:8)
Haec schemata aut his similia, quae erunt per mutationem, adiectionem, detractionem, ordinem, et convertunt in se auditorem nec languere patiuntur subinde aliqua notabili figura excitatum, et habent quandam ex illa vitii similitudine gratiam, ut in cibis interim acor ipse iucundus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 180:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION