라틴어 문장 검색

Nitebat aula regio luxu splendida caelatis parietibus, et humida natabant pavimenta vino.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:28)
Sicut enim agni multo lacte pinguescunt, et sicut oves bene pastae adipe nitent:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 6:18)
Aegyptus ipsa, quae iam inde uti Romano imperio iuncta est, regio iure regitur a praefectis, exceptis minoribus multis, Athribi et Oxyryncho et et Memphi maximis urbibus nitet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 6:1)
Sunt etiam civitates, licet numero paucae, victu tamen et cultu perquam copiosae, inter quas nitet Carmana omnium mater et Portospana et Alexandria et Hermupolis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 49:2)
Dein Mysia, ubi Marcianopolis est, a sorore Traiani principis ita cognominata, et Dorostorus et Nicopolis et Odessus, iuxtaque Scythia, in qua celebriora sunt aliis oppida Dionysopolis et Tomi et . Europa omnium ultima, praeter municipia urbibus nitet duabus, Apris et Perintho, quam Heracleam posteritas dixit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 4장 12:4)
In qua nitent, ut nominibus cultis, quidam calceorum expertes, ut Messores Statarii Semicupae et Serapini, et cum Gluturino et Trulla, et Lucanicus cum et Salsula, similesque innumeri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 28:2)
hic sapit, ille nitet.
(ANONYMUS NEVELETI, Incipit Esopus 1:4)
Fons nitet argento similis.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo tibiis 51:1)
Amena Pelle nites, in te copia sancta patet.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane et lupo 58:3)
Si turpes nitide mendax infamia uite Infigit maculas, quid nituisse iuuat?
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:28)
quod terram in lutum versam lutescere dixerit et tenebras in noctis modum factas noctescere et pristinas reciperare vires virescere, et quod ventus si mare caerulum crispicans nitefacit purpurat dixerit, et opulentum fieri opulescere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XI 4:2)
Increscunt animi, virescit volnere virtus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XI 5:4)
Pro Decembri, Ianuario, et fine Novembris eligendae sunt plantae quae per totam hymem virescunt, quales sunt aquifolia, hedera, laurus, iuniperus, cupressus, taxus, buxus, pinus, abies, rosmarinus, lavendula, pervinea flore albo, purpureo, et caeruleo, chamedris, iridis quoad folia, arantia, limones, et myrtus, si calidariis conservetur, et amaracus iuxta parietem et versus solum satus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 2:3)
primum quidem oculis, quibus nihil iucundius est quam gramen subinde tonsum et virescens, alterum quiniam in medio orbita purganda est qua iri possit versus frontispicium sepis magnificae quae hortum praecipuum includat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 4:6)
Qui minor est horum, nituit spectamine morum;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION