라틴어 문장 검색

Iamque pruinosus molitur Lucifer axes, Inque suum miseros excitat ales opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 656)
Iam super oceanum venit a seniore marito Flava pruinoso quae vehit axe diem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 131)
Et sine me ante tuos proiectum in limine postis Longa pruinosa frigora nocte pati.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1913)
sive dies igitur caput hoc miserabile cernit, sive pruinosi Noctis aguntur equi, sic mea perpetuis liquefiunt pectora curis, ignibus admotis ut nova cera solet, saepe precor mortem, mortem quoque deprecor idem, ne mea Sarmaticum contegat ossa solum, cum subit Augusti quae sit clementia, credo mollia naufragiis litora posse dari.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 223)
Postera nocturnos aurora removerat ignes, solque pruinosas radiis siccaverat herbas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 10:1)
Vel cedite victae fonte Medusaeo et Hyantea Aganippe, vel nos Emathiis ad Paeonas usque nivosos cedamus campis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 32:9)
Illa duabus flammiferas pinus manibus succendit ab Aetna perque pruinosas tulit inrequieta tenebras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 43:3)
nec patria est habitata tibi, sed adusque nivosum Strymona venisti Marticolamque Geten, Persidaque et lato spatiantem flumine Gangen, et quascumque bibit decolor Indus aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 36)
at qua nivosi patitur Aquilonis minas, Euripus undas flectit instabilis vagas septemque cursus volvit et totidem refert, dum lassa Titan mergat Oceano iuga.
(세네카, Hercules Oetaeus 12:8)
quas manus orbis miser invocabit, si qua sub Lenia numerosa pestis sparget in centum rabiem dracones, Arcadum si quis populis vetustis fecerit silvas aper inquietas, Thraciae si quis Rhodopes alumnus durior terris Helices nivosae sparget humano stabulum cruore?
(세네카, Hercules Oetaeus 23:5)
Pastor nivoso sub Cithaeronis iugo.
(세네카, 오이디푸스 10:34)
Hunc in nivosi collis haerentem iugis, et aspera agili saxa calcantem pede sequi per alta nemora, per montes placet.
(세네카, 파이드라 3:25)
Non hic Maeoniae stilo Camenae civis Dulichiique Thessalique virtutem sapientiamque narro, quorum hic Peliaco putatur antro venatu, fidibus, palaestra et herbis sub Saturnigena sene institutus, dum nunc lustra terens puer ferarum passim per Pholoen iacet nivosam, nunc praesepibus accubans amatis dormit mollius in iuba magistri;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem25)
tum terram Gabalum satis nivosam et, quantum indigenae volunt putari, sublimem in puteo videbis urbem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum11)
haec per et Aegaeas hiemes Hyadumque nivosum sidus et Oleniis dignum petiisse sub astris, si Maleae credenda ratis Siculosque per aestus sit via:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci38)

SEARCH

MENU NAVIGATION