라틴어 문장 검색

Dum sic themonem gemmis et floribus axem Exhilarat uirgo, cumulum largita decoris, Pingentis calamo cedit tuba, dat loca celti Cornu, sicque duo sumunt sibi iura duorum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:14)
Que numeri uirtus, que lex, quis nexus et ordo, Nodus, amor, racio, fedus, concordia, limes;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:16)
Illic picture ridens lasciuia ludit, Scemate sub uario monstrans quid musica possit, Que sint uincla, quibus compaginet omnia nodis, Que species artis, que musica colligit horas, Distinguit menses, locat anni tempora, cogit Excursus, elementa ligat iungitque planetas, Astra mouet uariasque uices que musica nectit, Corporis humani partes mundumque minorem Ordinat et specie mundi melioris honorat, Vt sic pigmeus fraterculus esse gigantum Maiorisque minor mereatur ymagine pingi;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:9)
Ops, superum genitrix, in signum federis isto Naturam donauit equo, quo nodus amoris Firmior effectus illarum uota ligauit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 14:6)
Jam Fronesis, dictante dea, superauerat arces Sydereas, callemque nouum nodosque uiarum Mirans, que tante quereretur pondera molis, Ni proprios uisus rerum nouitate foueret Et proprii partem ferret regina laboris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:1)
Nam qui furtiuo lapsu quasi nesciat ignis A superis rorem descendere, sompniat ille Philosophus, racione caret falsumque prophetat, Occia sectatur, nubes et inania captat, In scirpo nodum querens, in lumine fumum, In piano scrupulum fingens, in luce tenebras.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:12)
Ergo uirum, sua denudans secreta Minerve, Heredem facit esse suum, iuuenique reuelat Scibile quicquid habet, quicquid sua copia fundit, Que racio numeris, que uirtus queue potestas Insit, et in numeris que tanta potencia regnet, Vt numeri nodo stabilis liget omnia nexus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 18:2)
Non minor ad pugnam sed maior surgit in iram Pauperies, non ense tonans, non fulgure teli Bella minans, nulla lorice ueste refulgens, Nec clipeo munita latus, nec casside uultus, Sed nodis uariis callosa, nec arte polita;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:1)
Jam comites errare uidens et cedere pugne Fletus adest, partemque suam succumbere bello Luget, et abscisso meret uelamine Luctus Vtque erat impaciens, gressum maturat et hostem Impetuosus adit, galeeque resoluere nodos Temptat, ut ad uulnus ingressum preparet ensi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 10:1)
Quae tuis mundum moderas habenis, Cuncta concordi stabilita nodo Nectis et pacis glutino maritas Coelica terris.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:3)
[0476C] Quoniam similia dissimilium aspersione, et similium sociali habitudine gratulantur, in te velut in speculo Naturae radiante similitudine inveniendo me alteram, nodo dilectionis praecordialis astringor, aut in tuo profectu proficiens, aut in tuo defectu aequa lance deficiens, quare circularis debet esse dilectio, ut tu talione dilectionis respondeas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:5)
Vexilla in hastis eorum nodis aureis et fimbriis argenteis montes in circuitu nimio lucis decore coruscare faciunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 12:11)
Videbat idem scalam auream a coelesti axe procerae longitudinis usque ad terram porrectam, quam ipse dux, nimio desiderio fervens, cum quodam poculi sui provisore, Rothardo nomine, lucernam in manu ferente, conscendere conatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 52:3)
ac jam sole flagrante medio axe coeli, ante urbis januam assistentes, milites catholicos bello lacessere conati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 60:2)
quia domestica est luminis, et per eam aspicientes coelum, terram, maria, solem quoque, lunam, et stellas quibus axis ornatur, intelligimus Deum esse operatorem mundi atque rectorem, nec sine auctore Deo tantorumque operum conditore haec potuisse fieri credimus, aut posse consistere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION