라틴어 문장 검색

Addita per titulos sua nomina rebus habebis:
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, III5)
Subit indignatio cum miseratione, post decimum mortis annum reliquias neglectumque cinerem sine titulo sine nomine iacere, cuius memoria orbem terrarum gloria pervagetur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 10 3:2)
nunc quoque se, quamvis est iussa quiescere, quin te nominet invitum, vix mea Musa tenet, utque canem pavidae nactum vestigia cervae latrantem frustra copula dura tenet, utque fores nondum reserati carceris acer nunc pede, nunc ipsa fronte lacessit equus, sic mea lege data vincta atque inclusa Thalia per titulum vetiti nominis ire cupit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 915)
Sed de idololatria nihil differt apud nos, sub quo nomine et titulo, dum ad eosdem spiritus perveniat, quibus renuntiamus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 6장 2:1)
Nam et rationibus Marciani, et sermone quem ille habuerat in ordine Lepcitanorum, operam suam Prisco ad turpissimum ministerium commodasse, stipulatusque de Marciano quinquaginta milia denariorum probabatur, ipse praeterea accepisse sestertia decem milia foedissimo quidem titulo, nomine unguentarii, qui titulus a vita hominis compti semper et pumicati non abhorrebat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 23:3)
nec phoebo g. v. est nec enim pagina ulla Apollini est gratior, quam quae Vari nomen gestat in titulo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 111)
ferimus quae possumus arma, dextraque non omni munere nostra vacat, si mihi non valido torquentur pila lacerto, nec bellatoris terga premuntur equi, nec galea tegimur nec acuto cingimur ense, (his habilis telis quilibet esse potest), at tua prosequimur studioso pectore, Caesar, nomina, per titulos ingredimurque tuos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권9)
"Christus purpureum gemmanti textus in auro signabat labarum, clipeorum insignia Christus scripserat, ardebat summis crux addita cristis, ipse senatorum meminit clarissimus ordo, qui tunc concrete processit crine catenis squalens carcereis aut nexus conpede vasta, conplexusque pedes victoris ad inclyta flendo procubuit vexilla iacens, tunc ille senatus militiae ultricis titulum Christique verendum nomen adoravit, quod conlucebat in armis."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권151)
at tua non titulus capiet sub nomine facta, aeterno sed erunt tibi magna uolumina uersu, conuenientque tuas cupidi componere laudes undique quique canent uincto pede quique soluto;
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae10)
praecipue eum movit, quod Dareus sibi regis titulum nec eundem Alexandri nomini adscripserat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 8:2)
Omnes ego qui magnum aliquid memorandumque fecerunt, non modo venia verum etiam laude dignissimos iudico, si immortalitatem quam meruere sectantur, victurique nominis famam supremis etiam titulis prorogare nituntur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 19 3:1)
non fero Romanum nomen sudataque bella et titulos tanto quaesitos sanguine carpi, detrahit invictis legionibus et sua Romae praemia deminuit, qui, quidquid fortiter actum est, adscribit veneri, palmam victoribus aufert.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2196)
Innumeros cineres sanctorum Romula in urbe vidimus, o Christi Valeriane sacer, incisos tumulis titulos et singula quaeris nomina:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.1)
Commemorabimus origines singulorum, quibus in cunabulis in saeculo adoleverint, exinde titulos quorundam, quibus nominibus nuncupentur, exinde apparatus, quibus superstitionibus instruantur, tum loca, quibus praesidibus dicentur, tum artes, quibus auctoribus deputentur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 4장 2:4)
' talia iactabam et furiata mente ferebar, cum mihi se non ante alias * * * titulus est Aeneis, derivativum nomen ab Aenea, ut a Theseo Theseis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr38)

SEARCH

MENU NAVIGATION