라틴어 문장 검색

si plura, non omnia simul, ne tempore eodem undique tenerae cicatrices sint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장32)
si plura, non omnia simul, ne tempore eodem undique tenerae cicatrices sint.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 6:2)
Mucianus cum expedita manu, socium magis imperii quam ministrum agens, non lento itinere, ne cunctari videretur, neque tamen properans, gliscere famam ipso spatio sinebat, gnarus modicas viris sibi et maiora credi de absentibus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 83장1)
quod Numa cum sciret, Vestae aediculam, non templum statuit, ne ibi senatus haberi posset et ipsa necessitate vir introiret locum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 418)
nemo erit, mihi crede, in quo modo aliquid sit, qui hoc tempus sibi oblatum amicitiae tecum constituendae praetermittat, praesertim cum tibi hoc casus adferat ut ii tecum petant quorum amicitia aut contemnenda aut fugienda sit, et qui hoc quod ego te hortor non modo adsequi sed ne incipere quidem possint.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 3:1)
qui se absolvere non rebantur ea lege ne innoxium quidem posse, cum condemnassent, alter ex iis P. Horati, tibi perduellionem iudico, inquit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 274:2)
nihil usquam non pavidis modo sed ne mirantibus quidem simile, circumspiciebat omnia, anquirens oculis ubinam bellum fuisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 272:1)
hoc iugum ab Leucate et mari ad occidentem verso per Aetoliam ad alterum mare orienti obiectum tendens ea aspreta rupesque interiectas habet, ut non modo exercitus sed ne expediti quidem facile ullas ad transitum calles inveniant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 189:1)
ex quo efficitur, non ut voluptas ne sit voluptas, sed ut voluptas non sit summum bonum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 32:1)
quo sum scilicet, hoc etiam acriore quod ne dolere quidem possum ut non ingratus videar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 6 4:2)
non timeo, iudices, ne odio mearum inimicitiarum inflammatus libentius haec in illum evomere videar quam verius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 29장1)
non potest dici satis, ne cogitari quidem, quantum in illo sceleris, quantum exiti fuerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 29장3)
Ne iste hercle ab ista non pedem discedat, si licessit, qui nunc festinat atque ab hac minatur sese abire.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 331)
Affirmabant autem hanc fuisse summam vel culpae suae vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire, carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta ne latrocinia ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 7:1)
quod si ruere coeperit, ne ego multa timeo, quae non audeo scribere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 4 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION