라틴어 문장 검색

Negaverunt Dominum et dixerunt: "Non est ipse; neque veniet super nos malum, et gladium et famem non videbimus.
그들은 주님을 부인하면서 이렇게 지껄인다. “그분께서 그러실 리가 없다. 재앙이 우리에게 닥칠 리도 없고 우리가 칼이나 굶주림을 만날 리도 없다. (불가타 성경, 예레미야서, 5장12)
qua in causa (non modo non negabo, sed etiam semper et meminero et praedicabo libenter) usus es quibus dam nobilissimis hominibus fortioribus in me restituendo, quam fuerant idem in tenendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 17:1)
ex pluribus deinde, quae confessus erit, eo perducetur ut quod dicere non vult negare non possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 48:4)
non negare iam non pudet.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, mutanda optio aptore convicto.18)
Origenes haereticus quid ad me, qui illum in plerisque haereticum non nego?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:30)
Proprie tamen seu principaliter eum a Patre procedere non negamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:42)
nam amorem ante caecitatem hominis acquisitum non nego in caeco posse durare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 5장: 어떤 사람들이 사랑을 할 수 있나 2:4)
Confiteor tamen et negare non possum quod clericus ex iniuncto sibi officio quadam specialitate tenetur ut in divina domo vel populo adstante viam veritatis annuntiet, et ad veram catholicam fidem plebem suam admonendo confirmet.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 24:13)
Ergo et ipsum felicissimum non negabis qui in eorum inter quos vivit visceribus requiescit, amans omnes et amatus ab omnibus, quem ab hac suavissima tranquillitate, nec suspicio dividat, nec timor excutiat.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:24)
Dicebat enim, illi plurimum auri, argenti, ostri, mulorum et equorum armorumque copiam se [0449C] daturum, si sibi et civibus ac regioni contra Turcorum insidias et assultus propugnator et auxiliator in locis sibi constitutis esse non negaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 40:4)
Cives vero et Sarraceni milites apparatum intolerabilem audientes, formidine concussi, nuntia illi miserunt ut pacifice ad illos descenderet, urbem sine contradictione reciperet, reditusque singulis annis suae ditioni non negarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 50:7)
sed pleniter ac fideliter omnem mutuationem necessariorum a praesidiis et locis regni sui fieri usque in Jerusalem non negaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 90:3)
Bertrannus vero precibus Tankradi nequaquam in obsidione hujus civitatis acquievit, propter fidelitatem, quam imperatori se promisisse non negabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 12:4)
Die autem facta, cognato suo Willhelmo legatos dirigit, ut terram de Camolla, quam pater suus in primordio viae hujus invaserat, sibi non negaret, si ejus obsequium et amicitiam retinere curaret:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 16:1)
et Jerusalem, sicut devoverat, se cum eis iturum non negavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 60:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION