라틴어 문장 검색

Scio opera tua - ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere - quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum et non negasti nomen meum.
나는 네가 한 일을 안다. 보라, 나는 아무도 닫을 수 없는 문을 네 앞에 열어 두었다. 너는 힘이 약한데도, 내 말을 굳게 지키며 내 이름을 모른다고 하지 않았다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 3장8)
Vidi eum appropinquantem prope arietem, et efferatus est in eum et percussit arietem et comminuit duo cornua eius, et non poterat aries resistere ei; cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu eius.
내가 보니 그 숫염소가 숫양 곁으로 가서는 분노를 터뜨리며 숫양을 쳐서 두 뿔을 부수어 버렸다. 숫양은 숫염소를 당해 낼 힘이 없었다. 또 숫염소가 숫양을 땅에 내동댕이치고 짓밟아도, 그 손에서 숫양을 빼낼 자가 하나도 없었다. (불가타 성경, 다니엘서, 8장7)
Si ergo iniuste egi et dignum morte aliquid feci, non recuso mori; si vero nihil est eorum, quae hi accusant me, nemo potest me illis donare. Caesarem appello! ".
만일 내가 불의를 저질렀거나 사형을 받아 마땅한 짓을 하였다면, 죽기를 마다하지 않겠습니다. 그러나 저들이 나를 고발하는 내용에 아무 근거가 없으면, 아무도 나를 저들에게 내어 줄 수 없습니다. 나는 황제에게 상소합니다.” (불가타 성경, 사도행전, 25장11)
Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem; et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus.
그러므로 우리는 이제부터 아무도 속된 기준으로 이해하지 않습니다. 우리가 그리스도를 속된 기준으로 이해하였을지라도 이제는 더 이상 그렇게 이해하지 않습니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 5장16)
Dicebat autem et similitudinem ad illos: " Nemo abscindit commissuram a vestimento novo et immittit in vestimentum vetus; alioquin et novum rumpet, et veteri non conveniet commissura a novo.
예수님께서는 그들에게 또 비유를 말씀하셨다. “아무도 새 옷에서 조각을 찢어 내어 헌 옷에 대고 꿰매지 않는다. 그렇게 하면 새 옷을 찢을 뿐만 아니라, 새 옷에서 찢어 낸 조각이 헌 옷에 어울리지도 않을 것이다. (불가타 성경, 루카 복음서, 5장36)
Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit et alterum diliget, aut unum sustinebit et alterum contemnet; non potestis Deo servire et mammonae.
“아무도 두 주인을 섬길 수 없다. 한쪽은 미워하고 다른 쪽은 사랑하며, 한쪽은 떠받들고 다른 쪽은 업신여기게 된다. 너희는 하느님과 재물을 함께 섬길 수 없다.” (불가타 성경, 마태오 복음서, 6장24)
Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet et alterum diliget, aut uni adhaerebit et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae ".
“어떠한 종도 두 주인을 섬길 수 없다. 한쪽은 미워하고 다른 쪽은 사랑하며, 한쪽은 떠받들고 다른 쪽은 업신여기게 된다. 너희는 하느님과 재물을 함께 섬길 수 없다.” (불가타 성경, 루카 복음서, 16장13)
Non se poterat ultra cohibere Ioseph omnibus coram astantibus, unde clamavit: " Egredimini, cuncti, foras! ". Et nemo aderat cum eo, quando manifestavit se fratribus suis.
요셉은 자기 곁에 서 있는 모든 이들 앞에서 더 이상 자신을 억제하지 못하고, “모두들 물러가게 하여라.” 하고 외쳤다. 그래서 요셉이 형제들에게 자신을 밝힐 때, 그 곁에는 아무도 없었다. (불가타 성경, 창세기, 45장1)
Cum igitur haec nos et alia, quae nunc praeter- mittenda existimo, per epistulam tuam feceris recordari, quid nos derideamus deos vestros, quos abs te ipso subtiliter derideri nemo non intellegit, qui et ingenium tuum novit et legit litteras tuas?
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 5:1)
Non nemo culpae eius imprudentiaeque adsignabat quod neque circum loca gubernatoribus praefectisque quid peterent praeceperat, neque ut more ipsius consuetudo superioribus temporibus fuerat, tabellas signatas dederat, ut in tempore his perlectis locum certum peterent universi.
(카이사르, 아프리카 전기 3:7)
ut Antonius rediit in Italiam, nemo non magno in periculo Atticum putarat propter intimam familiaritatem Ciceronis et Bruti.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 10장 1:2)
nemini non ibi perpetuo manendi potestas facta est;
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 11장 1:3)
acie Pharsalica proclamauit, ut ciuibus parceretur, deincepsque nemini non suorum quem uellet unum partis aduersae seruare concessit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 75장 2:2)
Hac ratione potest nemo non esse disertus.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XCVII2)
aperte enim adulantem nemo non videt, nisi qui admodum est excors:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 125:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION