라틴어 문장 검색

qui, ut emungant munera, caput divitis oleo adulationis inungunt;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:5)
sed si munus antonomastice videatur laudum tympana postulare, adulationis poeta stylo commendationis turget altiloquo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:11)
Nam si ille pro quo munus eloquitur, tanta fuerit turpitudinis tempestate dejectus, ut in eo vix naturalium donorum fragmenta resultent, ei pulchritudinis praerogativam adulationis poemata somniabunt:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:14)
E contrario vero, si totius decoris meridies alicujus hilarescat in facie, lingua argenteis eloquentiae resplendeat margaritis, mentis thalamus virtutum fulguret ornamentis, tamen, si adulationis artifex muneris gratiam non exspectet, tantae honestatis luci cum [0470C] vitiorum fastigiis, nebulas immiscere laborat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:20)
Quid est igitur adulationis inunctio, nisi donorum emunctio?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:21)
foris mellitos adulationis compluunt imbres, intus detractionis evomunt tempestates.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:27)
Vides enim qualiter homines originalis naturae honestatem bestialibus illecebris inhonestent, humanitatis privilegialem exuentes naturam, in bestias, morum degeneratione transmigrant, Veneris in consequentia affectus proprios [0476D] consequentes, gulositatis vorticibus naufragantes, cupiditatis vaporibus aestuantes, alis superbiae ficticiis evolantes, invidiae morsibus indulgentes, adulationis hypocrisi alios deaurantes.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:7)
auctoritate superessentialis Usiae, ejusque notionis aeternae, assensu coelestis militiae, naturae etiam, caeterarumque virtutum ministerio [0482A] suffragante, a supernae dilectionis osculo separetur, ingratitudinis exigente merito, a naturae gratia degradetur, a naturalium rerum uniformi concilio segregetur, omnis qui aut legitimum Veneris obliquat incessum, aut gulositatis incurrit naufragium, aut ebrietatis sentit insomnium, aut avaritiae sitiens experitur incendium, aut insolentis arrogantiae umbratile ascendit fastigium, aut praecordiale patitur livoris exitium, aut adulationis amorem communicat fictitium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 97:2)
Qui adulationis hypocrisi a divitibus venatur munuscula, sophistici meriti fraudetur praemio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 97:9)
Post haec non multi praeteriere dies, cum Balduc de Samusart, qui uxorem et filios Baldewino obsides daturus erat, sed plurimis diebus in dolo distulerat, palatium Baldewini in adulatione ingressus, jussu ejus a Gallis tentus ac capite truncatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 44:1)
Dixit enim Seneca DeFormula Honeste Vite, "Nullius amicitiam per adulationem acquiras.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 101:2)
hec enim adulatione, illa vero malignitatesuspecta est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 101:5)
illa enim adulatione, hæc malignitatesuspecta est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 89:18)
" Unde sciendum est "nullam in amicitiapestem esse majorem quam adulationem, blanditiam, assentationem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 118:8)
In hoc versuprophetico quolibet verbum per se notabile est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 6:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION