라틴어 문장 검색

idemque postea, cum innumerabilis multitudo bonorum de Capitolio supplex ad eum sordidata venisset, cumque adulescentes nobilissimi cunctique equites Romani se ad lenonis impudicissimi pedes abiecissent, quo vultu cincinnatus ganeo non solum civium lacrimas verum etiam patriae preces repudiavit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 5장 2:1)
Usu peritus hariolo vel doctior Vulgo esse fertur, causa sed non dicitur, Notescet quae nunc primum fabella mea.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Aesopus et rusticus.1)
Ut vero cuneis notuit res omnibus, Princeps, ligato crure nivea fascia, Niveisque tunicis, niveis etiam calceis, Superbiens honore divinae domus, Ab universis capite est protrusus foras.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Princeps tibicen.22)
numquid madido sapor inditus ori vivit ob hanc causam, medicata ut fercula pigram ingluviem vegetamque gulam ganeonis inescent, per varios gustus instructa ut prandia ducat in noctem lassetque gravem sua crapula ventrem?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 186)
gerro, iners, fraus, heluo, Ganeo, damnosus:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 422)
Nam quicumque inpudicus, adulter, ganeo manu, ventre, pene bona patria laceraverat quique alienum aes grande conflaverat, quo flagitium aut facinus redimeret, praeterea omnes undique parricidae, sacrilegi, convicti iudiciis aut pro factis iudicium timentes, ad hoc, quos manus atque lingua periurio aut sanguine civili alebat, postremo omnes, quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat, ii Catilinae proxumi familiaresque erant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장2)
Quid tam dignum censoria nota, si quis, ut isti ganeones loquuntur, sibi hoc et genio suo praestet ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 41:2)
si quis in tantum processit, ut aut eloquentia per gentes notesceret aut iustitia aut bellicis rebus et patri quoque ingentem circumfunderet famam tenebrasque natalium suorum clara luce discuteret, non inaestimabile in parentes suos beneficium contulit ?
(세네카, 행복론, Liber III 145:1)
nec minus haec nostri notescet fama sepulcri, quam fuerant Pthii busta cruenta viri.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 13b9)

SEARCH

MENU NAVIGATION