라틴어 문장 검색

Consurrectum est post haec in laudes maioris principis et novelli, maximeque pueri, quem oculorum flagrantior lux commendabat, vultusque et reliqui corporis iucundissimus nitor, et egregia pectoris indoles:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 15:1)
ciues in lege nouelli, Quod leuiter possent, uix potuere pati.
(ANONYMUS NEVELETI, [Qualiter Attici elegerunt sibi regem] 23:7)
non negabunt turpissimum puerum, corpore putri et morbido, caducum, barbarum, rusticanum.
(아풀레이우스, 변명 42:14)
Grabatulus, alioquin breviculus et uno pede mutilus ac putris, impetus tanti violentia prosternitur, me quoque evolutum atque excussum humi recidens inversum cooperit ac tegit.
(아풀레이우스, 변신, 1권 9:12)
Sed dum pede altera fulcimentum quo sustinebar repello, ut ponderis deductu restis ad ingluviem astricta spiritus officia discluderet, repente putris alioquin et vetus funis dirumpitur, atque ego de alto reddens Socratem - nam iuxta me iacebat - superruo cumque eo in terram devolvor.
(아풀레이우스, 변신, 1권 14:8)
"Nec setius tibi pigrum fluentum transi meanti quidam supernatans senex mortuus putres attollens manus orabit ut eum intra navigium trahas:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:143)
"Rursum titubas et vacillas et putres isti tui pedes fugere possunt, ambulare nesciunt!"
(아풀레이우스, 변신, 6권 8:10)
Tertium vero si deus voluerit tamquam putre noxiumque resecari, valde misericorditer puniet;
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 9:14)
Et non adtendis quia tunc primum ecclesia novello germine pullulabat nondumque in ea fuerat completa illa prophetia:
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 10:3)
sed quae gignuntur statim vieta et mollia atque in principio sunt uvida, non matura mox fiunt, sed putria.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, II 6:3)
sed quod in proximo est videtur esse lignum putre, quod splendet noctu neque tamen deprehenditur calidum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 96:2)
neque lignum putre, quod noctu splendet, deprehenditur ad tactum calidum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 147:3)
Solet autem interdum etiam putris sanies pessimique odoris descendere, solet purus sanguis profluere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장27)
Putrem vero carnem continet neque ultra serpe patitur et leniter exest mel vel cum lenticula vel cum marrubio vel cum oleae foliis ante ex vino decoctis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 22장8)
At si nigrities est nequedum serpit, imponenda sunt quae carnem putrem lenus edunt, repurgatumque ulcus sic ut cetera nutriendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장333)

SEARCH

MENU NAVIGATION