라틴어 문장 검색

Sin autem post aliquantum temporis, supputabit ei sacerdos pecuniam iuxta annorum, qui reliqui sunt, numerum usque ad iobeleum, et detrahetur ex pretio.
희년이 지난 다음에 그 밭을 봉헌하면, 사제가 다음 희년까지 남은 햇수에 따라 돈을 계산하여 본값에서 깎는다. (불가타 성경, 레위기, 27장18)
sed, cum iobelei venerit dies, sanctum erit Domino sicut ager anathematis; sacerdotis erit possessio eius.
희년이 되어 그 밭이 풀리더라도, 그것은 완전 봉헌물이 된 밭처럼 주님에게 바쳐진 거룩한 것으로서, 사제의 소유가 된다. (불가타 성경, 레위기, 27장21)
supputabit ei sacerdos iuxta annorum numerum usque ad iobeleum pretium, quod dabit ille, qui voverat, in ipso die ut sanctum Domino.
사제가 희년까지 얼마인지 따져 그 값의 총액을 계산한다. 그러면 그는 그날로 그 값을 주님에게 거룩한 것으로 바친다. (불가타 성경, 레위기, 27장23)
In anno autem iobelei revertetur ager ad priorem dominum, qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suae.
희년이 되면 그 밭은 그것을 판 사람, 곧 그 땅의 본래 임자에게 돌아간다. (불가타 성경, 레위기, 27장24)
Atque ita fiet, ut cum iobeleus advenerit, addetur possessio earum possessioni tribus, ad quam pertinent, et a possessione tribus patrum nostrorum auferetur ".
이스라엘 자손들에게 희년이 돌아온다 하여도, 그들의 상속 재산은 그들이 시집간 지파의 상속 재산에 보태져, 우리 조상 대대로 내려온 지파의 상속 재산에서 그들의 상속 재산이 떨어져 나가게 될 것입니다.” (불가타 성경, 민수기, 36장4)
Erat tempus [0589C] mensis Novembris circa festum B. Martini Turonici pontificis, quando Baldewinus Jerusalem veniens, ab omnibus parvis et magnis rex et dominus est constitutus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 75:6)
ἔλλαβε πορφύρεοσ φάνατοσ και` μοῖρα κραταιή. Haec diem octavum iduum Novembrium gesta sunt, cum Arbetionem consulem annus haberet et Lollianum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 17:2)
Eodem tempore diem undecimum kalendarum Novembrium amplissimum Daphnaei Apollinis fanum, quod Epiphanes Antiochus rex ille condidit iracundus et saevus, et simulacrum in eo Olympiaci Iovis imitamentum, eiusque aequiperans magnitudinem, subita vi flammarum exustum est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 13장 1:1)
Et circa id tempus, aut non multo posterius, in Oriente Procopius in res surrexerat novas, quae prope Kalendas Novembris, venturo Valentiniano Parisios uno eodemque nuntiata sunt die.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 5장 8:1)
Inde ad Scaldim fluvium veniens in loco, qui Gand vocatur, naves ad eandem classem aedificatas aspexit et circa medium Novembrium Aquas venit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 811 210:2)
In eodem conventu tempus et locus alterius conventus habendi condictus est, November videlicet mensis et Compendium palatium;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 289:1)
, circa Novembris mensis initium peracto ieiunio escam sumere ac more caeterorum mortalium manducando vivere coepit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 309:5)
Nortmanni vero seu Dani sedem sibi mutaverunt et mense Novembris Curtriaco sibi castrum ad hiemandum construunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 13:9)
Nortmanni vero mense Novembri Hisam ingressi praedictum castrum obsidione cingunt aquamque eis qui in castro erant inclusi haurire ex flumine, quia aliam non habebant, prohibent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 26:12)
Item in Kalendis Novembris.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 93:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION