-
9. Tulit enim legem illis comitiis rex et monitoriam et minatoriam erga iusticiarios pacis, ut munus suum diligenter exequerentur, delationes contra eos auctoritate sua regia invitans, et neglectus eorum primo sociis suis iusticiariis committens, postea iusticiariis assisarum, postremo cancellario, mandando simul ut edictum (quod in eam sententiam promulgarat) quotannis quater publicis sessionibus legeretur, ne forte iusticiarii obdormiscerent.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 9:1)
-
5. Decimo sexto Novembris, anno autem regis undecimo, electio servientium ad legem in aedibus episcopi Elisensis celebrata est, qua novem in eum ordinem cooptati fuerint.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 5:1)
-
Et decimo quarto Novembris insequentis principi Arthuro nupsit, matrimonio in templo D. Pauli solenniter celebrato.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 8:2)
-
Exempli gratia, si quis antea decem aut novem libras pro sorte centum librarum quotannis accipere solebat, is autem octo potius libris contentus erit quam foeneratorem exuet, aut certa cum incertis commutabit.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 7:20)
-
Pro Decembri, Ianuario, et fine Novembris eligendae sunt plantae quae per totam hymem virescunt, quales sunt aquifolia, hedera, laurus, iuniperus, cupressus, taxus, buxus, pinus, abies, rosmarinus, lavendula, pervinea flore albo, purpureo, et caeruleo, chamedris, iridis quoad folia, arantia, limones, et myrtus, si calidariis conservetur, et amaracus iuxta parietem et versus solum satus.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 2:3)
-
Pro Octobri et principio Novembris sorba, mespila, pruna sylvestria, rosae serae, malvae arborescentes flore roseo, et similia.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 2:11)
-
Id quod ante omnia suavissimo odore aerem crescens imbuit est viola, praecipue alba, flore multiplici, quae bis quotannis floret, medio Aprilis et sub finem Augusti.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 3:6)
-
Haeduis se obsides redditurum non esse neque his neque eorum sociis iniuria bellum inlaturum, si in eo manerent quod convenisset stipendiumque quotannis penderent; si id non fecissent, longe iis fraternum nomen populi Romani afuturum.
- (카이사르, 갈리아 전기, 1권, 36장5)
-
Hi centum pagos habere dicuntur, ex quibus quotannis singula milia armatorum bellandi causa ex finibus educunt. Reliqui, qui domi manserunt, se atque illos alunt;
- (카이사르, 갈리아 전기, 4권, 1장4)
-
L. Domitio Ap. Claudio consulibus, discedens ab hibernis Caesar in Italiam, ut quotannis facere consuerat, legatis imperat quos legionibus praefecerat uti quam plurimas possent hieme naves aedificandas veteresque reficiendas curarent. Earum modum formamque demonstrat.
- (카이사르, 갈리아 전기, 5권, 1장1)
-
Alterum genus est equitum. Hi, cum est usus atque aliquod bellum incidit (quod fere ante Caesaris adventum quotannis accidere solebat, uti aut ipsi iniurias inferrent aut illatas propulsarent), omnes in bello versantur,
- (카이사르, 갈리아 전기, 6권, 15장1)
-
propter quod intellegi debet tritici satio dierum sex et quadraginta ab occasu Vergiliarum, qui fit ante diem nonum Kalendas Novembris ad brumae tempora.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 2:3)
-
Vidi lecta diu et multo spectata labore Degenerare tamen, ni vis humana quotannis Maxima quaeque manu legeret;
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 12:3)
-
quibusdam tamen Italiae locis ante Kalendas Novembris seritur.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 19:2)
-
idque nobis poeta velut surdis veritatis inculcet dicendo,Vidi lecta diu, et multo spectata labore Degenerare tamen, ni vis humana quotannis Maxima quaeque manu legeret.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 18:2)