라틴어 문장 검색

novenarius vero ex tribus et sex, sed utrique sunt trianguli;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Qui figurati numeri ex quibus figuratis numeris fiant, inque eo quod triangulus numerus omnium reliquorum principium sit. 1:4)
xij vero pentagonus ex novenario super se quadrato et tribus, secundo triangulo, nascitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Qui figurati numeri ex quibus figuratis numeris fiant, inque eo quod triangulus numerus omnium reliquorum principium sit. 1:9)
At vero si senarius contra novenarium, vel hic contra xij, vel hic contra xv, vel quindecim contra x et viij, pro inveniendis differentiis comparentur, secundo se triangulo, id est ternario superabunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Pertinens ad figuratorum numerorum descriptionem speculatio. 1:3)
Huic si quinarium iungam, novenarius rursus occurrit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod ex inparibus quadrati, ex paribus parte altera longiores fiant 4:8)
Sphera vero est semicirculi manente diametro circumductio et ad eundem locum reversio, unde prius coeperat ferri.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De circularibus vel sphericis numeris 1:10)
Nam ex superioribus uno et iiij et bis multiplicato binario factus est novenarius tetragonus, qui scilicet a tribus procreatur;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Ex eiusdem atque alterius numeri natura qui sunt quadratus et parte altera longior, omnes proportionum habitudines constare 39:2)
Et insequenti quoque ordine, ubi ex vj et xij et bis in suam summam ducto novenario xxxvj fiunt, ex continenti pari senario copulantur;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Ex eiusdem atque alterius numeri natura qui sunt quadratus et parte altera longior, omnes proportionum habitudines constare 39:11)
Inter quaternarium vero et senarium idem ij sunt, ad quaternarium medietas, ad senarium pars tertia iij vero, qui sequuntur, qui inter vj et viiij constituti sunt medii, sunt quidem senarii dimidium, pars vero tertia novenarii.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Alternatim positis quadratis et parte altera longioribus qui sit eorum consensus in differentiis et in proportionibus 8:5)
Et rursus ternarius, qui novenarii pars tertia est, duodenarii quarta est;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Alternatim positis quadratis et parte altera longioribus qui sit eorum consensus in differentiis et in proportionibus 8:6)
Quintum deinde si videas locum xvj et lxxxj respicies, sed unus a quaternario nascitur, alterum novenarius creat.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Probatio quadratos eiusdem esse naturae 4:4)
Iuncti autem tres, qui sequuntur, septenarius novenariusque et xj cybum facient, qui xxvij numero continetur, qui est tertius.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Cybos eiusdem participare substantiae, quod ab inparibus nascantur 3:3)
Nam quaternarii tetragoni latus binarius est, novenarii ternarius.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod superficies una tantum in proportionalitatibus medietate iungantur, solidi vero numeri duabus medietatibus in medio collocatis 1:13)
In hac enim dispositione, quae est iiij vj viiij tertia sui parte medius senarius quaternarium superat, id est duobus, et tertia sui parte rursus novenarius senarium vincit, id est tribus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De armonica medietate eiusque proprietatibus 6:17)
iij iiij vj. Si igitur ternarium et senarium iungas, novenarium facies, qui per quaternarium ductus xxxvj efficit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De armonica medietate eiusque proprietatibus 6:20)
Novenarius igitur ad senarium sesqualter est, quorum est differentia ternarius, minorum vero terminorum, id est octonarii et senarii binarius differentia est, qui ad superiorem ternarium comparatus facit sesqualteram proportionem.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De quattuor medietatibus, quas posteri ad implendum denarium limitem adiecerunt 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION