라틴어 문장 검색

Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti perscindat nubem perfringens impete recto;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:6)
et bene in materiam fulminis vertit ea ex quibus fulmen nascitur, nubem imbrem ventum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 42911)
cum repente terram et maria caelumque vidissent, nubium magnitudinem ventorumque vim cognovissent aspexissentque solem eiusque cum magnitudinem pulchritudinemque tum etiam efficientiam cognovissent, quod is diem efficeret toto caelo luce diffusa, cum autem terras nox opacasset tum caelum totum cernerent astris distinctum et ornatum lunaeque luminum varietatem tum crescentis tum senescentis, eorumque omnium ortus et occasus atque in omni aeternitate ratos inmutabilesque cursus - quae cum viderent, profecto et esse deos et haec tanta opera deorum esse arbitrarentur". atque haec quidem ille;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 95:2)
qui si permanet incorruptus suique similis, necesse est ita feratur, ut penetret et dividat omne caelum hoc, in quo nubes imbres ventique coguntur, quod et umidum et caliginosum est propter exhalationes terrae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 42:2)
quam levibus ventis sub nube per aethera vectam creditur his Phoebe deposuisse locis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 232)
Vir fuit hic, ortu Samius, sed fugerat una et Samon et dominos odioque tyrannidis exsul sponte erat, isque, licet caeli regione remotos, mente deos adiit et quae natura negabat visibus humanis, oculis ea pectoris hausit, cumque animo et vigili perspexerat omnia cura, in medium discenda dabat coetusque silentum dictaque mirantum magni primordia mundi et rerum causas et, quid natura, docebat, quid deus, unde nives, quae fulminis esset origo, Iuppiter an venti discussa nube tonarent, quid quateret terras, qua sidera lege mearent - et quodcumque latet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 9:1)
Denique quid vesper serus vehat, unde serenas ventus agat nubes, quid cogitet humidus Auster, sol tibi signa dabit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 15:18)
Hinc ubi iam emissum caveis ad sidera caeli nare per aestatem liquidam suspexeris agmen obscuramque trahi vento mirabere nubem, contemplator:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 3:3)
quorum simul alba nautis stella refulsit, defluit saxis agitatus umor, concidunt venti fugiuntque nubes et minax, quia sic voluere, ponto unda recumbit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 1210)
"Ventus aquilo dissipat nubes et vultus tristis linguas detrahentium."
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 19:19)
[quorum operum causas nulla ratione videre possunt ac fieri divino numine rentur.] Principio tonitru quatiuntur caerula caeli propterea quia concurrunt sublime volantes aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 2:13)
et prudenter his omnibus naturam exprimit fulminis, quod necesse est ut per nubes nascatur et ventos:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4299)
nec non imbrifero ventus anhelitu crassa nube leves invehit alites, quae, difflata in humum cum semel agmina fluxerunt, reduci non revolant fuga.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae31)
ventusque raras igneus nubes ferat?
(세네카, Thyestes 112:1)
hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit in mare de caelo tam quam demissa columna, paulatim, quasi quid pugno bracchique superne coniectu trudatur et extendatur in undas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION