라틴어 문장 검색

item qui proprie bulbi nominantur, lac, defrutum, passum, nuclei pinei.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 22장3)
Item alium, cepa, eruca, ruta, nasturcium, cucumis, beta, brassica, asparagus, sinapi, radicula, intubus, ocimum, lactuca, maximaque holerum pars.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 22장5)
molle ovum, palmulae, nuclei pinei, oleae albae ex dura muria, eaedem aceto intinctae, vel nigrae, quae in arbore bene permaturuerunt, vel quae in passo defrutove servatae sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 24장12)
bulbi, ficus etiam aridae sed magis virides, uvae recentes, nuces omnes, exceptis nucleis pineis, lac, omnisque caseus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 26장3)
Habent autem hanc facultatem semen erucae, nasturcii, radiculae, praecipue tamen omnium sinapi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장4)
ante accessionem sorbere vel aceti cyathos duos, vel unum sinapis cum tribus Graeci vini salsi, vel misti paribus portionibus et in aqua diluta piper, castoreum, laser, murram.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 16장9)
praecipueque proficit et ad excitandum hominem naribus admotum et ad morbum ipsum depellendum capiti frontive inpositum sinapi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장23)
inponendum vero in eum crebrius sinapi, donec cutem erodat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장55)
Prodest etiam torpentibus membris summam cutem exasperare vel urticis caesam vel inposito sinapi, sic ut, ubi rubere coeperit corpus, haec revocantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장18)
Primoque cum melle quaedam edenda, ut nuclei pinei vel Graecae nuces vel Abellanae;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장61)
resina subinde tempora revellere, et imposito sinapi exulcerare ea, quae male habent ante linteolo subiecto, ne vehementer adrodat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장42)
deinde inponere sinapi sic ut exulceret;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장49)
manducare quae sunt acerrima, id est in sinapi alium, cepam;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 4장5)
eadem aut ferramentis aut sinapi adurenda.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장33)
sinapi ex parte exteriore faucibus inpositum, donec leviter exulceret;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 10장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION