라틴어 문장 검색

Versus scribere me parum severos Nec quos praelegat in schola magister, Corneli, quereris:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXV1)
An iuvat ad tragicos soccum transferre coturnos, Aspera vel paribus bella tonare modis, Praelegat ut tumidus rauca te voce magister Oderit et grandis virgo bonusque puer?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, III11)
nugaris, cum tibi, calve:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4815)
Democritus tamen non inscite nugatur, ut physicus, quo genere nihil adrogantius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 43:1)
"Democritus tamen non inscite nugatur, ut physicus, quo genere nihil adrogantius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 43:1)
de ἐνδομύχωͺ probo idem quod tu, Postumiae filio, quoniam Pontidia nugatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 21 26:2)
"nugaris, cum tibi, calve, pinguis aqualiculus propenso sesquipede extet."
(페르시우스, 풍자, satire 145)
"ecce modo heroas sensus adferre videmus nugari solitos graece, nec ponere lucum artifices nec rus saturum laudare, ubi corbes et focus et porci et fumosa Palilia faeno, unde Remus sulcoque terens dentalia, Quinti."
(페르시우스, 풍자, satire 152)
"nugaris;"
(페르시우스, 풍자, satire 5111)
Ac ne te retrahas et inexcusabilis absis, quamvis nil extra numerum fecisse modumque curas, interdum nugaris rure paterno:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1826)
Ut primum positis nugari Graecia bellis coepit et in vitium fortuna labier aequa, nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum, marmoris aut eboris fabros aut aeris amavit, suspendit picta voltum mentemque tabella, nunc tibicinibus, nunc est gavisa tragoedis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 131)
quin ubi se a volgo et scaena in secreta remorant virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli, nugari cum illo et discincti ludere, donec decoqueretur holus, soliti.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat. 1:14)
sed quidam fere in iactationem eruditionis sumere illa ex poetis solent et auctores quos praelegunt criminantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 159:1)
sed pueris, quae maxime ingenium alant atque animum augeant, praelegenda;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 310:2)
in praelegendo grammaticus et illa quidem minora praestare debebit, ut partes orationis reddi sibi soluto versu desideret et pedum proprietates, quae adeo debent esse notae in carminibus, ut etiam in oratoria compositione desiderentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 315:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION