라틴어 문장 검색

Unum tamen huic consitioni Mago Carthaginiensis adicit,ut semina ita deponantur, ne protinus totus scrobis terra compleatur, sed dimidia fere pars eius sequente biennio paulatim adaequetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 4:2)
Saturnus ipse, qui auctor est temporum et ideo a Graecis inmutata littera Κρόνος quasi χρόνος vocatur, quid aliud nisi sol intellegendus est, cum tradatur ordo elementorum temporum numerositate distinctus, luce patefactus, nexus aeternitate conductus, visione discretus, quae omnia actum solis ostendunt?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXII. 8:1)
Ψαμμακόσια autem seorsum pro multis Varro saepe in Menippeis suis posuit, sed Aristophanes adiecit γάργαρα ad significationem numerositatis innumerae.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 13:4)
nec consitiones modo delectant, sed etiam insitiones, quibus nihil invenit agri cultura sollertius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 69:4)
Non hic Cecropios leges triumphos, vel si quo Marathon rubet duello, aut, cum milia mille concitaret, inflatum numerositate Xerxen, atque hunc numinibus satis profundis confestim ebibitis adhuc sitisse;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem10)
quid vos eloquii canam Latini, Arpinas, Patavine, Mantuane, et te, comica qui doces, Terenti, et te, tempore qui satus severo Graios, Plaute, sales lepore transis, et te multimoda satis verendum scriptorum numerositate, Varro, et te, qui brevitate, Crispe, polles, et qui pro ingenio fluente nulli, Corneli Tacite, es tacendus ori, et te Massiliensium per hortos sacri stipitis, Arbiter, colonum Hellespontiaco parem Priapi, et te carmina per libidinosa notum, Naso tener, Tomosque missum, quondam Caesareae nimis puellae ficto nomine subditum Corinnae?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium37)
Avienus ad consulatum felicitate, Basilius virtute pervenerat, itaque dignitatum in Avieno iucunda velocitas, in Basilio sera numerositas praedicabatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 3:1)
numerositatem consilio deformiore meditarentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 7:3)
peracta circumscriptione legitima et fraude sollemni levat divitem coniugem pauper adamatus et diligenter quae ad socerum 1 pertinuerant rimatis convasatisque, non parvo etiam corollario facilitatem credulitatemque munificentiae socrualis 2 emungens receptui in patriam cecinit praestigiator invictus, quo profecto mater puellae pro hyperbolicis instrumentis coepit actionem repetundarum velle proponere et tunc demum de mancipiorum sponsaliciae donationis paucitate maerere, quando iam de nepotum numerositate gaudebat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION