라틴어 문장 검색

rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasusillis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes tardius adveniens vitiatum commodius quamintegrum edax dominus consumeret.
(호라티우스의 풍자, 2권, 02장52)
Hic bene nummatus plus placebat in prandiis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 18:10)
Quaedam parva quidem, sed non toleranda maritis, nam quid rancidius, quam quod se non putat ulla formosam nisi quae de Tusca Graecula facta est, de Sulmonensi mera Cecropis?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI92)
spiritus ore foras taetrum volvebat odorem, rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:7)
id utrum Romano more locutus sit, bene nummatum te futurum, an quo modo Stoici dicunt, omnis esse divites qui caelo et terra frui possint, postea videbo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 16 4:3)
scilicet uxorem cum dote fidemque et amicos et genus et formam regina Pecunia donat, ac bene nummatum decorat Suadela Venusque, mancupiis locuples eget aeris Cappadocum rex:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 617)
rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes tardius adveniens vitiatum commodius quam integrum edax dominus consumeret.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION