라틴어 문장 검색

Inter vincula praestantissima castitatis et obsequii uxoris erga maritum illud censeri debet, si virum suum uxor prudentem putet, quod nunquam faciet si sum inveniat zelotypum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:24)
solos triumphales, quamquam et socios expeditionum et participes uictoriarum suarum, numquam donis impertiendos putauit, quod ipsi quoque ius habuissent tribuendi ea quibus uellent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 25장 3:4)
Hic, ut saepe inter homines sapientissimos constare vidi, quamquam hoc Crasso, cum aliquid accuratius dixisset, semper fere contigisset, ut numquam dixisse melius putaretur, tamen omnium consensu sic esse tum iudicatum ceteros a Crasso semper omnis, illo autem die etiam ipsum a se superatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 3:1)
huius me constantiae puto fore ut numquam paeniteat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 16 3:8)
- sed ab hoc credulo, qui numquam sensus mentiri putat, discedamus, qui ne nunc quidem, cum ille sol, qui tanta incitatione fertur ut celeritas eius quanta sit ne cogitari quidem possit, tamen nobis stare videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 111:10)
et, quod fortunatum isti putant, Uxorem numquam habui.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 113)
Etiamsi multa contra expectationem accidunt, numquam tamen futurum putaui, ut aut pater meus liberos odisset aut diues concupisceret.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 1:9)
Proprias enim simultates deponendas interdum putabat, publicas numquam deserendas:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 23:4)
postea vero quam ita et cepi et gessi maxima imperia, ut mihi nihil neque ad honorem neque ad gloriam adquirendum putarem, superiorem quidem numquam, sed parem vobis me speravi esse factum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 7 7:8)
numquam sero te venisse putabo, si salvus veneris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 12 8:5)
hanc vero quaestionem, etsi non est iniqua, numquam tamen senatus constituendam putavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 5장 2:1)
quae nisi tanta esset, et si is angustiis, quibus plerique putant, teneretur, numquam esset L. Pisonis cognomen tanto opere laudatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 16:6)
Arma viros pecuniam, postremo quicquid animo libet, sume utere, et, quoad viues, numquam tibi redditam gratiam putaueris:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 110장7)
inquit Carneades spurce sed tamen prudentius quam Lucius noster et Patron qui, cum omnia ad se referant, numquam quicquam alterius causa fieri putent et, cum ea re bonum virum oportere esse dicant ne malum habeat non quo id natura rectum sit, non intellegant se de callido homine loqui non de bono viro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 2 8:4)
Etenim ut stultitia, etsi adepta est quod concupivit, numquam se tamen satis consecutam putat, sic sapientia semper eo contenta est quod adest, neque eam umquam sui paenitet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 54:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION