라틴어 문장 검색

Decalvare et tondere super filios deliciarum tuarum; dilata calvitium tuum sicut aquila, quoniam captivi ducti sunt ex te.
(불가타 성경, 미카서, 1장16)
Interim dissensione orta inter Achillan, qui veterano exercitui praeerat, et Arsinoen, regis Ptolomaei minorem filiam, ut supra demonstratum est, cum uterque utrique insidiaretur et summam imperi ipse obtinere vellet, praeoccupat Arsinoe per Ganymeden eunuchum, nutricium suum, atque Achillan interficit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 4:1)
Erat in procuratione regni propter aetatem pueri nutricius eius, eunuchus nomine Pothinus.
(카이사르, 내란기, 3권 108:1)
Haec dum apud hostes geruntur, Pothinus, nutricius pueri et procurator regni in parte Caesaris, cum ad Achillam nuntios mitteret hortareturque, ne negotio desisteret neve animo deficeret, indicatis deprehensisque internuntiis a Caesare est interfectus.
(카이사르, 내란기, 3권 112:18)
ut mota aequaliter humus novelli seminis radicibus, quamcumque in partem prorepserint, molliter cedat, nec incrementa duritia sua reverberet, sed tenero velut in nutritio sinu recipiat, et caelestes admittat imbres eosque alendis seminibus dispenset, ac suis omnibus partibus ad educandam prolem novam conspiret.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 7:2)
Nunc et gerula quondam, iam anus, et nutricius, secundus post naturalem pietatis pater, clamitat:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 3:8)
habeat modestam gerulam, nutricium gravem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:25)
venerabatur matrem, cuius erat ipse pater, colebat nutricium, quem nutrierat, gestatumque se meminerat alterius utero, alterius brachiis.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 2:11)
Alii vitricum et generum vocent, ille nutricium appellet et fratrem.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 11:16)
Illius manibus in urbem perlatus sum, illius pio maternoque nutricio per longum tempus aeger convalui ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 133:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION