라틴어 문장 검색

Mihi placet, ut habeas sanctorum contubernium nec ipse te doceas et absque ductore1 ingrediaris viam, quam numquam ingressus es, statimque in partem tibi alteram declinandum sit et errori pateas plusque aut minus ambules, quam necesse est, ut currens lasseris, moram faciens obdormias.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 9:2)
Sed quandam volo nocte nigriorem, Formica, pice, graculo, cicada.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXV3)
Tumens inani graculus superbia, Pennas pavoni quae deciderant sustulit Seque exornavit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Graculus superbus et pavo.2)
Male mulcatus graculus Redire maerens coepit ad proprium genus;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Graculus superbus et pavo.5)
Vivit edax vultur ducensque per aera gyros Miluus et pluviae graculus auctor aquae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 619)
iam iam quiescant inproba, iam culpa furva obdormiat, iam noxa letalis suum perpessa somnum marceat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum22)
sed cui non post Varronem sit venia, qui agrum, quia in eo agatur aliquid, et graculos, quia gregatim volent, dictos Ciceroni persuadere voluit (ad eum enim scribit), cum alterum ex Graeco sit manifestum duci, ex vocibus avium?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 257:1)
Nam die dehinc tertio, conpleta hora nona, subito quasi leuiter obdormiens, sine ullo sensu doloris emisit spiritum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XI. 1:13)
Et signans se signo sanctae crucis reclinauit caput ad ceruical, modicumque obdormiens ita cum silentio uitam finiuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 3:18)
Certe edepol, si quicquamst aliud quod credam aut certo sciam, credo ego hac noctu Nocturnum obdormivisse ebrium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 180)
Quia vestimenta, ubi obdormivi ebrius, summano, ob eam rem me omnes Summanum vocant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 3, scene 160)

SEARCH

MENU NAVIGATION