라틴어 문장 검색

Et quia sufflantes adulatores ex more Constantium id sine modo strepebant, quod cum Octavianus Augustus obeliscos duos ab civitate transtulisset Aegyptia, quorum unus in Circo Maximo alter in Campo locatus est Martio, hunc recens advectum, difficultate magnitudinis territus, nec contrectare ausus est nec movere, discant qui ignorant, veterem principem translatis aliquibus hunc intactum ideo praeterisse, quod Deo Soli speciali munere dedicatus, fixusque intra ambitiosi templi delubra, quae contingi non poterant, tamquam apex omnium eminebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 12:1)
Qui autem notarum textus obelisco incisus est veteri, quem videmus in Circo, Hermapionis librum secuti interpretatum litteris subiecimus Graecis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 17:1)
exquiramus (si placet) si forte obeliscus aliquis magnitudine insignis ad triumphi vel hujusmodi magnificentiae decus transferendus esset, atque id homines nudis manibus aggrederentur, annon hoc magnae cujusdam esse dementiae spectator quispiam rei sobrius fateretur?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:14)
diuturnus enim orationis Celsianae usus me nunc vetat quominus obelisco non adjecto in editionem meam recipiam locos sat multos, de quorum genuina origine partim dubitabat Targa, partim nihil suspicionis habebat.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.102)
quam quo stabilius fundaret, nauem ante demersit, qua magnus obeliscus ex Aegypto fuerat aduectus, congestisque pilis superposuit altissimam turrem in exemplum Alexandrini Phari, ut ad nocturnos ignes cursum nauigia dirigerent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 20장 3:2)
Nec sic in Tyria sindone tutus eris.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XIX4)
aut voce, aut scripto, aut signis, id est quibusdam notis, ut in obelisco Romae videmus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4442)
Obelisci enormitas, ut Hermateles affirmat, Soli prostituta.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 1:11)
Haec ergo quadam nocte incipiente crepusculo, egressa de cubiculo, quo manebat, uidit manifeste quasi corpus hominis, quod esset sole clarius, sindone inuolutum in sublime ferri, elatum uidelicet de domo, in qua sorores pausare solebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IX.5)
recepti deinde ab iis, ut necessarios hospitesque adloquerentur, expositis quae pacta iam cum Marcello haberent, oblata spe salutis perpulere eos ut secum praefectos Epicydis Polyclitum et Philistionem et Epicyden, cui Sindon cognomen erat, adgrederentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 422:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION