라틴어 문장 검색

Vt ex his propinquis eius, hominibus honestissimis, audio, non tu in isto artificio accusatorio callidior es quam hic in suo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 17장 1:3)
Objectio est, quod quantitatum evanescentium nulla sit ultima proportio;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 59:1)
Verum haec Objectio falsae innititur hypothesi.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 60:3)
& si sonus corporis prioris non superat sonum posterioris objectio cessabit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 57:5)
itaque ut accusatoriam vitam vivere et ad deferendos reos praemio duci proximum latrocinio est, ita pestem intestinam propulsare cum propugnatoribus patriae comparandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 118:1)
Hispo ROMANIVS accusatoria usus pugnacitate negauit puram esse, non ad caedem hoc referens, sed ad corpus;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 16:1)
HISPO ROMANIVS maligne et accusatorie,
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 19:6)
etenim sufficere debere, quod satirae obiectio famam mihi parasset, sed sibi infamiam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 16:5)
ita ut ad singulas uerborum obiectiones errare se, dum respondere nequiit, fateretur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII. 1:21)
semel causam dixit, quo semper agere omnia solitus erat accusatorio spiritu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 672:1)
iam illud quam accusatorie, quod noctis huius crimen miscuit cum cetera insectatione vitae meae, ut et hoc quod iam quale sit scies suspectum alio vitae nostrae tenore faceret, et illam vanam criminationem spei voluntatis consiliorum meorum nocturno hoc ficto et composito argumento fulciret!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 141:2)
omnia enim Popilius quae singuli universique eo bello hostiliter dixerant fecerantque rettulit, et vir asper ingenio augebat atrocitatem eorum quae dicerentur voltu truci et accusatoria voce,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 99:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION