라틴어 문장 검색

De ruminatione vero et frequenti et assidua commemoratione dixit Martialis:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 71:1)
"Objurgatio et injuriæannullabunt substantiam;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 197:7)
"Obiurgatio et iniurie annullabunt substantiam:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 21:7)
unde nos non piget aliqua de multis eius in commemoratione posuisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 5:2)
Obiurgatio erat matris ad filium, quod me, talem uirum qualem sibi praedicasset, nunc de Rufini sententia magum dictitaret.
(아풀레이우스, 변명 80:1)
nunc enim mihi, quod aegre fero, a commemoratione tanti uiri ad pestes istas oratio reuoluenda est.
(아풀레이우스, 변명 94:1)
Has ille inanes glorias cum flaret iamque omnes finem cuperent verbisque eius defetigati pertaeduissent, tum Herodes Graeca, uti plurimus ei mos , oratione utens, Permitte, inquit, philosophorum amplissime, quoniam respondere nos tibi, quos vocas idiotas, non quimus, recitari ex libro quid de huiuscemodi magniloquentia vestra senserit dixeritque Epictetus, Stoicorum maximus, iussitque proferri Dissertationum Epicteti digestarum ab Arriano primum librum, in quo ille venerandus senex iuvenes qui se Stoicos appellabant, neque frugis neque operae probae, sed theorematis tantum nugalibus et puerilium isagogarum commentationibus deblaterantes, obiurgatione iusta incessuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, II 7:1)
' Hac commemoratione civitatis omnia verbera depulsurum cruciatumque a corpore deiecturum arbitrabatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 13:3)
INCESSEBAT quempiam Taurus philosophus severa atque vehementi obiurgatione adulescentem a rhetoribus et a facundiae studio ad disciplinas philosophiae transgressum, quod factum quiddam esse ab eo diceret et improbe.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIX 2:1)
Audistine, inquit, magister optime, Ennium tuum dixisse 'praeterpropter' et cum sententia quidem tali, quali severissimae philosophorum esse obiurgationes solent?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 14:2)
Interim corpus Richardi post multas iniurias et contumelias (quae pro commemorationibus funebribus et exequiis plebi versus tyrannos esse consueverunt) obscure sepultum est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:4)
Commemoratione autem eius non est opus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 23:3)
Gravia haec homini habenti sensum: obiurgatio peregrinationis et improperium feneratoris.
(불가타 성경, 집회서, 29장35)
Inter haec uero popularem gratiam ne commemoratione quidem dignam puto, quae nec iudicio prouenit nec umquam firma perdurat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XI 1:10)
— Uellem, inquam, id ipsarum rerum commemoratione patefaceres.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 3:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION