라틴어 문장 검색

Nam "qui oriri solem suum facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos", aliquando misericorditer ad conversionem, aliquando severe ad punitionem, plus et minus, ut vult, gloriam suam quantumcunque male viventibus manifestat.
(단테 알리기에리, Epistolae 122:14)
cum etiam Cristus ipse, in se punitionem patiens, dicat in Iohanne:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 34:9)
Propter convenientiam sciendum quod 'punitio' non est simpliciter 'pena iniuriam inferenti', sed 'pena inflicta iniuriam inferenti ab habente iurisdictionem puniendi';
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 34:12)
unde, nisi ab ordinario iudice pena inflicta sit, 'punitio' non est, sed potius 'iniuria' est dicenda.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 34:13)
Si ergo sub ordinario iudice Cristus passus non fuisset, illa pena punitio non fuisset.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 34:16)
qui enim crimine tenetur obnoxius, poena eum a pristina liberat obligatione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 324)
est autem gravior et difficilior animi et sententiae maximis praesertim in rebus pro altero quam pecuniae obligatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 18 3:2)
Quaedam consilia Declarationis Holmiensis (anno MCMLXXII) commemorans, inter alia statuit internationalem cooperationem ad oecosystema totius terrae colendum, obligationem contaminantium id oeconomice sustinendi, officium impactionem ambitalem in unoquoque opere vel proposito ponderandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 218:3)
Formati estis ab isdem utique spiritibus, uti nos pro salute imperatoris sacrificare cogatis, et inposita est tam vobis necessitas cogendi quam nobis obligatio periclitandi.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 28장 1:6)
Quae ne facile a quopiam posset contemni, in transgressores dignas et conpetentes punitiones proposuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VIII.6)
17. "Sed utcunque istae res, celsitudinem suam, si privatam personam tantum gereret devincere possent, satis tamen novit superiorem illam obligationem, quae se ad illa procuranda quae subditis suis praesidio et commodo esse possint obstringit, se itidem inferiore hoc obligationis genere exsolvere, nisi forte hoc sibi relinquat, ut si ad bellum celsutudo sua compulsa sit, illud sine acerbitate aut ambitione prosequatur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION