라틴어 문장 검색

Legis enim rectae fuit eius uita senectae;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:4)
zelus et iracundia minuunt dies, et ante tempus senectam adducet cogitatus.
(불가타 성경, 집회서, 30장26)
viduumne relinquis Eutropium tantasque premunt oblivia noctes, crudelis?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:47)
putribus iam propugnacula saxis longo corruerant aevo pacisque senecta.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:170)
usque adeone meam condunt oblivia mentem, ut pigeat meminisse Probi, quo vindice totam vidimus Hesperiam fessasque resurgere gentes?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:83)
omnia Cecropiae relegis secreta senectae discutiens, quid quisque novum mandaverit aevo quantaque diversae producant agmina sectae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:33)
torvos invisa iugales Allecto temone ligat, qui pascua mandunt Cocyti pratisque Erebi nigrantibus errant stagnaque tranquillae potantes marcida Lethes aegra soporatis spumant oblivia linguis:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:155)
tantane te nostri tenuere oblivia?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:44)
inde timor numenque loco, nemorisque senectae parcitur, aetheriisque nefas nocuisse tropaeis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:235)
Si vero trunci pars senecta solis adflatu peraruit, aut aquis noxiisque animalibus, quae per medullas inrepunt, cavata vitis est, dolabella conveniet expurgare quicquid emortuum est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 5:3)
Lepida ludorum diebus qui cognitionem intervene- rant theatrum cum claris feminis ingressa, lamentatione flebili maiores suos ciens ipsumque Pompeium, cuius ea monimenta et adstantes imagines visebantur, tantum misericordiae permovit ut effusi in lacrimas saeva et detestanda Quirinio clamitarent, cuius senectae atque orbitati et obscurissimae domui destinata quondam uxor L. Caesari ac divo Augusto nurus dederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 23장1)
mox Varro invalidus senecta vigenti Silio concessit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 43장8)
sed ceteris haud laeta memoria Quirini erat ob intenta, ut memoravi, Lepidae pericula sordidamque et praepotentem senectam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 48장6)
simul novi homines e municipiis et coloniis atque etiam provinciis in senatum crebro adsumpti domesticam parsimoniam intulerunt, et quamquam fortuna vel industria plerique pecuniosam ad senectam pervenirent, mansit tamen prior animus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 55장8)
miseratusque Augustae extremam senectam, rudem adhuc nepotum et vergentem aetatem suam, ut Germanici liberi, unica praesentium malorum levamenta, inducerentur petivit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 8장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION