라틴어 문장 검색

Huic legi nec obrogari fas est neque derogari ex hac aliquid licet neque tota abrogari potest, nec vero aut per senatum aut per populum solvi hac lege possumus, neque est quaerendus explanator aut interpres eius alius, nec erit alia lex Romae, alia Athenis, alia nunc, alia posthac, sed et omnes gentes et omni tempore una lex et sempiterna et immutabilis continebit, unusque erit communis quasi magister et imperator omnium deus, ille legis huius inventor, disceptator, lator;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 43:6)
E testibus quidam, sive iratus quod evocatus esset invitus, sive subornatus ab aliquo reorum, ut accusationem exarmaret, Norbanum Licinianum, legatum et inquisitorem, reum postulavit, tamquam in causa Castae - uxor haec Classici - praevaricaretur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 28:1)
Laudabile admirabileque opus est quod rerum naturae inquisitores ac technici studiose faciunt ut difficultates vincant, quas homo ipse attulit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 47:7)
140. Ob quantitatem varietatemque elementorum considerandorum, cum ambitalis impactio definitur alicuius certi negotii, necessarium fit ut inquisitoribus praecipua missio tribuatur eorumque mutua actio facilior reddatur, ampla praestita libertate academica.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 184:1)
Inquisitorem habebat veterem amicum !
(세네카, 행복론, Liber V 145:8)
immo vero omnes scierunt et ideo Aemiliae potius legi paruerunt quam illi antiquae qua primum censores creati erant, quia hanc postremam iusserat populus, et quia, ubi duae contrariae leges sunt, semper antiquae obrogat nova.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 478:1)
si quid in hac rogatione scriptum est quod per leges plebisve scita, hoc est quod per legem Clodiam, promulgare, abrogare, derogare, obrogare sine fraude sua non liceat, non licuerit, quodve ei, qui promulgavit, abrogavit, derogavit, obrogavit, ob eam rem poenae multaeve sit, E. H. L. N. R.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 23 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION