라틴어 문장 검색

viri feminae, senes pueri, principes vulgusque consensere, et tota multitudo paucissimis verbis concitata ipsum concitatorem antecessit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 10:2)
celeriter iniunctis obsecundabo, cum tua tractus auctoritate, tum principaliter amplissimi viri Victorii comitis devotione praeventus, quem iure saeculari patronum, iure ecclesiastico filium excolo ut cliens, ut pater diligo;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 1:2)
et a fortuna regum sibi in omnibus obsecundante illa tantum beneficia poscentem, quae mage sit suetus oblata praestare quam sumere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 5:6)
nunc vero, quod restat, donate venia paginam rusticanter vobis obsecundantem, cui me quoque auctore, si vestris litteris comparetur, stilus infantissimus inest.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 6:5)
et si deinceps uoluntati eius, quam per me tibi praedicat, obsecundare uolueris, etiam a perpetuis malorum tormentis te liberans, aeterni secum regni in caelis faciet esse participem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 3:13)
propalam obviam ire cupiditati parum ausi obsecundando mollire impetum adgrediuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 374:1)
singulis deinde eorum qui turbae ac tumultus concitatores fuerant, rei capitalis diem dicere ac vades poscere coeperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 55:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION