라틴어 문장 검색

Credo quidem et est verum bonos omnes ob hoc a Deo in hac vita disponi, ut vestris et aliarum dominarum voluntatibus obsequantur, et lucidissima videtur mihi ratione constare quod homines nil esse possunt nilque de bonitatis valent fonte praelibare, nisi dominarum hoc fecerint suadela commoti.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 2:1)
Nam quidquid boni faciunt dicuntque viventes, totum mulierum solent laudibus indulgere et eis obsequendo ea perficere, ut earum possint gloriari muneribus, sine quibus nemo posset in hac vita proficere nec aliqua laude dignus haberi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 2:6)
Sed et necessitatibus quisque tenetur occurrere coamantis et eius cunctis compatiendo laboribus et iustis eius voluntatibus obsequendo.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:5)
Quamvis enim mulier talia concedendo manifeste in amore delinquit, eius tamen excessus amatoris non potest excusare malitiam aut obumbrare delictum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 4:5)
Mulier vero amoris vinculo colligata in amoris observantia ipsum retinere contendit, asserens crimen penitus excusari quasi ab initio coepissent amori sine culpa vacare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 11:3)
Sed nec amicos Absalon amicitiae virtus excusat, qui perduellioni praebentes assensum, contra patriam arma tulerunt.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:48)
et cum proditi eorum in palam culpa processerit, non habentes ultra quid faciant, in amicum odia et maledicta congeminent, detrahentes in angulis, in tenebris susurrantes, se mendaciter excusantes, et alios similiter accusantes.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:21)
Non quod non debeamus amicis dulciter obsequi, et plerumque blandiri;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:9)
sed dissimulandum pro loco, immo et quantum salva veritate fieri potest, excusandum quod fecit, et ad debitam correptionem inferendam expectandum familiare secretum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:21)
Delira uidetur Picture facies meliorem poscere formam, Sed neque gemmarum radius splendore diescens, Nec nitor argenti, nec fulgure gracius aurum Excusare potest picture crimen adultum Quin pictura suo languens pallescat in auro:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:3)
Si labor accusat nostros in munere tanto Deffectus honerique manus succumbere nostro, Hoc decus excusat, soluens objecta pudoris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 26:10)
Illius nudat latebras ymosque recessus, In lucem tenebrosa refert, noua ducit in usum, Excusatque tropos, in normam scema reducit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 6:10)
Imprimit ad placitum formam, uetus exit et intrans Forma recens plumbi ueteres excusat abusus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 18:3)
In multis errare manum Natura recordans, Erratum reuocare uolens culpasque priores Tergere, uel ueteres operis nouitate beati Excusare notas, hominem formare, beatum Cudere, perfectum complere, creare modestum Temptat, quo possit ueteres uelare reatus, Erranti mundo dans de tot milibus unum, Qui rectum sibi deffendat, scrutetur honestum, Damnet avariciam, diffundat munera, curet Excessus, medium teneat, proscribat abusus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:6)
Ipsam namque Fidem Racio non prevenit, immo Ipsa Fides hanc anticipat Fideique docenti Obsequitur tandem Racio, sequiturque docentem Articulos Fidei, diuinaque simbola carnis Inserit hec, scribens animo quod arundine pingit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION