라틴어 문장 검색

Unde et tabernaculum omni honore et decore thesaurizabant, soli, omnibus gentibus caeteris exclusis, in illo suarum caeremoniarum observationi vacantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 50:2)
Ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis quae sunt ad corruptelam ipso usu, secundum praecepta et doctrinas hominum quae sunt rationem quidem habentia sapientiae, in observatione religionis et humilitate cordis, non in indulgentia corporis, non in honore aliquo ad saturitatem et diligentiam carnis (Coloss.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 6:16)
Inter animalia antiquis observationibus consecrata, Mnevis et Apis sunt notiora:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 14장 7:2)
mille alia sunt quibus possem more communi et uulgatissima obseruationum consuetudine uere refutare.
(아풀레이우스, 변명 52:4)
cuius rei obseruationem probe callebat, ut qui diligentissime animaduerteret uenarum pulsus inconditos uel praeuaros.
(아풀레이우스, 플로리다 19:2)
tunc spretis atque calcatis divinis numinibus in vicem certae religionis mentita sacrilega praesumptione dei, quem praedicaret unicum, confictis observationibus vacuis fallens omnes homines et miserum maritum decipiens matutino mero et continuo stupro corpus manciparat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 14:5)
At ille, vir alioquin gravis et sobriae religionis observatione famosus, clementer ac comiter et ut solent parentes immaturis liberorum desideriis modificari, meam differens instantiam, spei melioris solaciis alioquin anxium mihi permulcebat animum.
(아풀레이우스, 변신, 11권 21:3)
Nam si quis honesto loco natus adeat pontificem maximum atque offerat ad sacerdotium filiam suam, cuius dumtaxat salvis religionum observationibus ratio haberi possit, gratia Papiae legis per senatum fit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 13:2)
Quae ratio observatioque officiorum esse debeat inter patres filiosque in discumbendo sedendoque atque id genus rebus forisque, si filii magistratus sunt et patres privati;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, II 1:1)
Sed quid dicemus de praepositione pro, quae, cum produci et corripi soleat, observationem hanc tamen M. Tullii aspernata est?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVII 4:2)
Parsimonia apud veteres Romanos et victus atque cenarum tenuitas non domestica solum observatione ac disciplina, sed quoque animadversione legumque complurium sanctionibus custodita est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIV 2:1)
̓Ανωμαλία est inaequalitas declinationum, consuetudinem sequens.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXV 4:1)
M. Varronis liber ad Ciceronem De Lingua Latina octavus nullam esse observationem similium docet inque omnibus paene verbis consuetudinem dominari ostendit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXV 6:1)
Quibus verbis ita videtur dierum observationem divisisse, ut qui post solem occasum ante mediam noctem natus sit, is ei dies natalis sit, a quo die ea nox coeperit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 4:1)
Ad hoc ritus quoque et mos auspicandi eandem esse observationem docet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION