라틴어 문장 검색

et ideo nunc eis defectis ac mortuis, necessario oportere obsidionem urbis Sagittae differre, et hoc tempore exercitum convocatum relaxare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 12:5)
Navigio Bertranni et Pisanorum a Tripla versus mare applicato in urbis obsidionem, ad planitiem camporum cum ingenti manu Gallorum, equo et pede ad omnem assultum paratorum, regis et suorum tentoria [0683B] locata sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 30:4)
reliquas merces commeatusque ad obsidionem urbis, si accidat, reservant.
(카이사르, 내란기, 1권 36:6)
in quos ut patris sui quoque defectores ira magis quam ex usu praesenti accensus, implicatur obsidione urbis validae et munimentis obiecti amnis muroque et commeatibus firmatae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 8장6)
Praefecti Alexandri in obsidione urbis perseverabant non tam suis fisi viribus quam ipsorum, qui obsidebantur, voluntаte.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 5장 20:1)
Innixus tamen telo nondum prioris vulneris obducta cicatrice inter primores dimicat, ira quoque accensus, quod duo in obsidione urbis eius vulnera acceperat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 29:2)
Superato deinde Choaspe amne Coenon in obsidione urbis opulentae - Beiram incolae vocant - reliquit, ipse ad Mazagas venit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 26:1)
Mox circa obsidionem urbium utrimque discursum est, quae miserae inter hos atque illos duces societatis Romanae poenas dabant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 77:1)
sed 'cingunt' quasi circumdant, ut cingique urbem obsidione videret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 412)
Hunc Polydorum auri quondam cum pondere magno infelix Priamus furtim mandarat alendum Threicio regi, cum iam diffideret armis Dardaniae, cingique urbem obsidione videret.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 4:1)
Nec non Tarquinium eiectum Porsenna iubebat accipere ingentique urbem obsidione premebat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 26:5)
Dum laudibus summis sanctum Annianum, maximum consummatissimumque pontificem, Lupo parem Germanoque non imparem, vis celebrari fideliumque desideras pectoribus infigi viri talis ac tanti mores merita virtutes, cui etiam illud non absque iustitia gloriae datur, quod te successore decessit, exegeras mihi, ut promitterem tibi Attilae bellum stilo me posteris intimaturum, quo videlicet Aurelianensis urbis obsidio oppugnatio, inruptio nec direptio et illa vulgata exauditi caelitus sacerdotis vaticinatio continebatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Prospero salutem. 1:1)
ibi ex fuga dissipati locum quem tumultuario opere communirent capiunt ne, si intra moenia se recepissent, extemplo ureretur ager depopulatisque omnibus obsidio urbi inferretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 305:1)
Perseus ubi adesse Aetolos audivit, omissa obsidione urbis, quam oppugnabat, depopulatus tantum agros Amphilochia excessit atque in Macedoniam redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 73:1)
Euphranor soluta unius urbis obsidione Demetriadem extemplo ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 157:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION