라틴어 문장 검색

interdictum ne quid in popinis cocti praeter legumina aut holera ueniret, cum antea nullum non obsonii genus proponeretur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 16장 2:4)
namque itinere incohato per medias ciuitates ritu triumphantium uectus est perque flumina delicatissimis nauigiis et uariarum coronarum genere redimitis, inter profusissimos obsoniorum apparatus, nulla familiae aut militis disciplina, rapinas ac petulantiam omnium in iocum uertens, qui non contenti epulo ubique publice praebito, quoscumque libuisset in libertatem asserebant, uerbera et plagas, saepe uulnera, nonnumquam necem repraesentantes aduersantibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 10장 2:1)
ut autem homo non profundae modo sed intempestiuae quoque ac sordidae gulae, ne in sacrificio quidem umquam aut itinere ullo temperauit, quin inter altaria ibidem statim uiscus et farris paene rapta e foco manderet circaque uiarum popinas fumantia obsonia uel pridiana atque semesa.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 13장 3:1)
Congiarium populo nummorum trecenorum ter dedit atque inter spectacula muneris largissimum epulum Septimontiali sacrorum quidem senatui equitique panariis, plebei sportellis cum obsonio distributis initium uescendi primus fecit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 5:1)
nec somnum plebis laudo satur altilium nec otia diuitiis Arabum liberrima muto.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0724)
hunc si perconteris, avi cur atque parentispraeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem,omnia conductis coemens obsonia nummis,sordidus atque animi quod parvi nolit haberi, respondet.
(호라티우스의 풍자, 1권, 02장4)
at vos praesentes, Austri, coquite horum obsonia.
(호라티우스의 풍자, 2권, 02장27)
qui tu inpunitior illa, quae parvo sumi nequeunt, obsonia captas?
(호라티우스의 풍자, 2권, 07장63)
prandium nidoribus probat et altilem quae vulgo ποππύζων nominatur.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:18)
exclusi spectant admissa obsonia patres.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV22)
Anseris ante ipsum magni iecur, anseribus par altilis, et flavi dignus ferro Meleagri spumat aper.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V53)
"ecce dabit iam semesum leporem atque aliquid de clunibus apri, ad nos iam veniet minor altilis."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V82)
non tamen his ulla umquam obsonia fiunt rancidula aut ideo peior gallina secatur.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI41)
Ante coenam echinos, ostreas crudas quantum vellent, peloridas sphondylos, turdum asparagos subtus, gallinam altilem, patinam ostrearum peloridum, balanos nigros, balanos albos:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 12:2)
iterum sphondylos glycomaridas urticas ficedulas, lumbos capraginos aprugnos, altilia ex farina involuta, ficedulas murices et purpuras.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 12:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION