라틴어 문장 검색

incedebat ceruice rigida et obstipa, adducto fere uultu, plerumque tacitus, nullo aut rarissimo etiam cum proximis sermone eoque tardissimo, nec sine molli quadam digitorum gesticulatione.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 68장 3:1)
Davus sis comicus atquestes capite obstipo, multum similis metuenti.
(호라티우스의 풍자, 2권, 05장63)
Denique ut in fabrica, si pravast regula prima, normaque si fallax rectis regionibus exit, et libella aliqua si ex parti claudicat hilum, omnia mendose fieri atque obstipa necessu est prava cubantia prona supina atque absona tecta, iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque prodita iudiciis fallacibus omnia primis, sic igitur ratio tibi rerum prava necessest falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 18:4)
ardentes papulae id est carbunculi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5641)
"non ego curo esse quod Arcesilas aerumnosique Solones obstipo capite et Agentes lumine terram, murmura cum secum et rabiosa silentia rodunt atque exporrecto trutinantur verba labello, aegroti veteris meditantes somnia, gigni de nihilo nihilum, in nihilum nil posse reverti, hoc est quod palles?"
(페르시우스, 풍자, satire 344)
"1 non ungularum tanta vis latus fodit mucrone quanto dira pulsat pleurisis, nec sic inusta lamminis ardet cutis, ut febris atro felle venas exedit vel summa pellis ignis obductus coquit papulasque fervor aestuosus excitat:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1189)
verum etiam invisos si quis temptarat amictus, ardentes papulae atque immundus olentia sudor membra sequebatur nec longo deinde moranti tempore contactos artus sacer ignis edebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:21)
Davus sis comicus atque stes capite obstipo, multum similis metuenti.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. 1:30)
" Papulas observatis alienas, obsiti plurimis ulceribus.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 150:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION