라틴어 문장 검색

Quas tamen ut possumus aggrediamur, maxime ut pseudodia lecticorum importunitatem refellamus, quorum disciplinas et nos paululum attingimus, atque adeo in studiis eorum profecimus, ut Domino adjuvante ipsis in hac re per humanas rationes quas solas desiderant, satisfacere nos posse confidamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 39:17)
ut tamen et in hoc satisfacere valeamus, divina nobis ex ipsorum artibus gratia providit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 43:6)
Non ita ut aestimat Nabuchodonosor operatur Deus, more videlicet eorum qui in his quae faciunt, non tam quod bonum est attendunt, quam ut suae satisfaciant voluntati, qualiscunque ipsa sit. De qualibus scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:62)
Ex quo liquidum est, ut jam non semel meminimus, philosophorum tractatus, per quos maxime rerum naturae vestigantur, ita creaturarum naturis et earum usu quotidiano contentos esse, ut summam illam divinae potentiae naturam, quae universis imperat naturis, et cujus voluntati obtemperare proprie naturam dicendum est, vix aut nunquam attingere audeant, sed omnes earum regulas infra eam, aut extra eam penitus consistere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 33:1)
Cuius assertioni, quia in tantum fidem accommodasti, ut in promptuario memoriae verba ex integro reconderes, quae postmodum iunioribus mellito ore eructares, coeperunt fratres instantius meae pusillitati incumbere, ut eorum ferventi desiderio satisfacerem ac pro virium facultate tantorum operum seriem perire non sinerem.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 2:1)
VII. Quapropter circumspectus plurimum, accito uno ex commilitonibus, eum ad regem, huiusmodi curarum tumultibus expeditum, dirigit, qui exploret, quae sit ei summa rei familiaris, improvisum, ut contigit, quaerens subiugare tormentis, si eius nollet obtemperare feralibus edictis.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 9:1)
Fuerunt autem octo, qui absque ulla reverentia sancti decreverant satisfacere suae vesanae voluntati rapiendo furtim omnia quaecumque invenissent sibi utilia infra eiusdem monasterii septa.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:3)
Si tibi sufficit ista diffinitio, mihi iudico satisfactum esse.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 1:13)
Hinc tibi satisfaciet noster Augustinus, cuius verba sunt haec:
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:12)
alter tibi, licet nos non viderimus, satisfecerit;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:57)
ne non tam videatur amicum velle corrigere, quam suo stomacho satisfacere.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:25)
Ciuibus hiis seruanda datur respublica celi, Inter quos hec lex sanctitur ut imperet unus, Hic operetur agens, reliquis obtemperet ille.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:20)
angelus operans, homo obtemperans.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:46)
homo obtemperando se recreat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:48)
homo obtemperat regenerationis mysterio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:54)

SEARCH

MENU NAVIGATION