라틴어 문장 검색

quod autem ait 'tenuis glauco volabat amictu carbasus' docet quaedam sacra pure a linteatis debere fieri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 334)
carbasus autem genus lini est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 335)
Sicut et Petronius ait obtorto valgiter labello
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, X*3)
sic nunc post hiemem vimque trucis freti, quo iactata ratis tunc Sapientiae est, cum sub sacricolis territa regibus vix panso poterat currere carbaso adflictosque suos turbine saeculi vectarat rabidis fluctibus innatans, morsum vulnificum lex pia pertulit.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권11)
"ecquis virorum strenue cumbam peritus pellere remo, rudente et carbaso, secare qui pontum queas, rapias palustri e caespite corpus, quod intactum iacet, levique vectum lembulo amplum per aequor auferas?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.133)
Iamque dies alterque dies processit, et aurae vela vocant tumidoque inflatur carbasus austro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 16:1)
vocat iam carbasus auras, puppibus et laeti nautae imposuere coronas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 17:3)
it pectore summo flexilis obtorti per collum circulus auri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 21:8)
eum tenuis glauco velabat amictu carbasus, et crinis umbrosa tegebat harundo, tum sic adfari et curas his demere dictis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 2:8)
Nec mora, Cyllenius illum collo obtorto trahit ad inferos, a caelo illuc unde negant redire quemquam.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 9:25)
turpior assessu non erit ulla meo, uel tu, quae tardam mouisti fune Cybeben, Claudia, turritae rara ministra deae, uel cuius rasos cum Vesta reposceret ignis, exhibuit uiuos carbasus alba focos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1133)
et nunc, dum in carbaso sudat unus, alter in bombyce, tu endromidatus exterius, intrinsecus fasceatus, insuper et concava municipis Amerini sede compressus discipulis non aestu minus quam timore pallentibus exponere oscitabundus ordiris:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 2:1)
laxantur coetus resolutaque murmure laeto agmina discedunt, quales iam nocte propinqua e pastu referuntur aves, vel in antra reverti melle novo gravidas mitis videt Hybla catervas, nec mora, iam dextras Ithacesia carbasus auras poscit, et in remis hilaris sedere iuventus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권233)
"quatiunt impulsibus illi nunc freta, nunc muros, sed nec spumantia cedunt aequora, et incussae redeunt a turribus hastae, ipse graves fluctus clavumque audire negantem lassat agens Tiphys palletque et plurima mutat imperia ac laevas dextrasque obtorquet in undas proram navifragis avidam concurrere saxis, donec ab extremae cuneo ratis Aesone natus Palladios oleae, Mopsi gestamina, ramos extulit et socium turba prohibente poposcit foedera;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권152)
rapi te obtorto collo mavis an trahi?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 634)

SEARCH

MENU NAVIGATION