라틴어 문장 검색

nunc, quoniam nemo eodem tempore adsequi potest magnam famam et magnam quietem, bono saeculi sui quisque citra obtrectationem alterius utatur.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 41장 5:2)
ac plerique suam ipsi vitam narrare fiduciam potius morum quam adrogantiam arbitrati sunt, nec id Rutilio et Scauro citra fidem aut obtrectationi fuit:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 1장 3:1)
sed ambitionem scriptoris facile averseris, obtrectatio et livor pronis auribus accipiuntur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 1장6)
nam suadere principi quod oporteat multi laboris, adsentatio erga quemcumque principem sine adfectu peragitur.'
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 15장13)
nulla in oratione cuiusquam erga Flavianos duces obtrectatio:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 37장4)
sed tanta fuit nonnullorum virtutis obtrectatio, ut fidem amittere mallent quam eum non perdere.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 10장 2:2)
sed multorum obtrectatio devicit unius virtutem.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 2:3)
et, id quod erat difficillimum, efficiebat ut, inter quos tantae laudis esset aemulatio, nulla intercederet obtrectatio essetque talium virorum copula.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 5장 4:2)
hoc quale sit, facilius existimabit is, qui iudicare poterit, quantae sit sapientiae eorum retinere usum benivolentiamque, inter quos maximarum rerum non solum aemulatio, sed obtrectatio tanta intercedebat, quantam fuit [incidere] necesse inter Caesarem atque Antonium, cum se uterque principem non solum urbis Romae, sed orbis terrarum esse cuperet.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 20장 5:1)
Non deerat talia concupiscenti perniciosa adulatio, perpetuum malum regum, quorum opes saepius adsentatio quam hostis evertit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 8:1)
diva venilia mater hoc ad Veneris obtrectationem dicit 'cui diva Venilia mater':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 768)
in obsequio autem, quoniam Terentiano verbo lubenter , comitas adsit, assentatio vitiorum adiutrix procul amoveatur, quae non modo amico, sed ne libero quidem digna est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 113:6)
ut igitur et monere et moneri proprium est verae amicitiae, et alterum libere facere, non aspere, alterum patienter accipere, non repugnanter, sic habendum est nullam in amicitiis pestem esse maiorem quam adulationem blanditiam assentationem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 116:1)
multi autem Gnathonum similes, cum sint loco fortuna fama superiores, quorum est assentatio molesta, cum ad vanitatem accessit auctoritas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 119:1)
quamquam ista assentatio, quamvis perniciosa sit, nocere tamen nemini potest nisi ei, qui eam recipit atque ea delectatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 123:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION