라틴어 문장 검색

Et dixit Dominus ad me: " Sume tibi tabulam grandem et scribe in ea stilo hominis: Maher Salal Has Baz (id est Velociter spolia detrahe, cito praedare).
주님께서 나에게 말씀하셨다. “너는 커다란 서판을 가져다가, 거기에 보통 글씨로 ‘마헤르 살랄 하스 바즈를 위하여’라고 써라.” (불가타 성경, 이사야서, 8장1)
Et volabunt in umeros Philisthim ad mare, simul praedabuntur filios orientis: in Edom et Moab extendent manus suas, et filii Ammon oboedient eis.
그들은 서쪽으로 필리스티아의 어깨를 내리 덮치고 함께 동쪽 백성들을 약탈하리라. 그들은 에돔과 모압으로 손을 내뻗고 암몬 사람들도 그들에게 복종하리라. (불가타 성경, 이사야서, 11장14)
Visio dura nuntiata est mihi: praedo praedatur, et vastator vastat. Ascende, Elam; obside, Media; omnem gemitum eius cessare feci.
준엄한 환시가 나에게 전해졌다. 배신자가 배신하고 파괴자가 파괴한다. “엘람아, 올라가거라. 메디아야, 포위하여라. 내가 모든 탄식을 그치게 하리라.” (불가타 성경, 이사야서, 21장2)
Dissipatione dissipabitur terra et direptione praedabitur: Dominus enim locutus est verbum hoc.
땅은 온통 파괴되고 모조리 약탈당하리라. 주님께서 이렇게 말씀하셨다. (불가타 성경, 이사야서, 24장3)
Currens obviam currenti veniet, et nuntius obvius nuntianti, ut annuntiet regi Babylonis quia capta est civitas eius a summo usque ad summum.
한 보발꾼이 다른 보발꾼을 만나 이어 달리고 한 전령이 다른 전령을 만나 바빌론 임금에게 그의 도성이 끝에서 끝까지 점령되었다고 보고한다. (불가타 성경, 예레미야서, 51장31)
et disrumpam velamina vestra et liberabo populum meum de manu vestra, neque erunt ultra in manibus vestris ad praedandum, et scietis quia ego Dominus.
또 너희의 너울을 찢어 버리고 너희 손에서 내 백성을 구해 내어, 그들이 다시는 너희 손에 사냥감이 되지 않게 하겠다. 그제야 너희는 내가 주님임을 알게 될 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 13장21)
Et factum est, cum introisset Petrus, obvius ei Cornelius procidens ad pedes adoravit.
베드로가 들어서자 코르넬리우스는 그에게 마주 나와 그의 발 앞에 엎드려 절하였다. (불가타 성경, 사도행전, 10장25)
Vae, qui praedaris, cum nemo te praedatus sit; qui devastas, cum nemo te devastaverit! Cum consummaveris depraedationem, depraedaberis; cum perfeceris devastationem, te devastabunt.
불행하여라, 자기는 파괴되지 않았으면서 파괴만 하는 너! 자기는 배신당하지 않았으면서 배신만 하는 너! 네가 파괴를 끝내면 너 자신이 파괴되고 네가 배신을 마치면 너 자신이 배신을 당하리라. (불가타 성경, 이사야서, 33장1)
Quam ignaris civibus introgressus ignibus cremandam dedit, pueros senes cum iunioribus in plateis civitatis obviam factos iugulat et matronalem seu virginalem pudicitiam ludibrio tradendam mandat.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 7:12)
X. Vix sanctus vir verba compleverat et renuntiaturus miles pedem domo extulerat, cum ecce Hinguar obvius iubet brevi loquio utatur, illi pandens per omnia archana regis ultima.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:1)
Interea quidam matriculariorum, qui infra basilicam iacebat, somno excitus lecto procumbebat invitus, quem martyris potentia suo conatu vinxerat, ne, suis obvius factis mirabilibus, sonus fragoris creber custodis pulsaret aures interius.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:9)
Ad haec verba vestra videntur obvia legi et omni rationi contraria.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 9:4)
Illic pardus, apertiori latrocinio neronizans, pecudum vulgus non solum in vestibus, verum etiam in propria praedabatur persona.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:157)
et clamore vehementi per media fruteta accelerans, obvius crudeli hosti offertur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:4)
Dum autem via maturata usque ad Euphratem fluvium magnum transfretare paravissent, Pancratii consilio et instinctu, quem solverat avinculis, Turci et caeteri hostiles copiae eductae, [0449A] et undique conglobatae, ad viginti millia adfuerunt obviam transire volentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 38:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION