라틴어 문장 검색

Illud autem quod in aliarum dixistis iniuriam retorqueri, si vestris scilicet omnia benefacta laudibus referantur, nullius iura videtur allidere nullamque continere offensam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 5:4)
quin etiam Britonis clipeo vehementer alliso per eius lateris carnem sibi viam gladius transeundo peregit, binas etiam plicas loricae confringens, sicque sanguis coepit abundanter vulneris emanare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 8:8)
infantes, adhuc sugentes, per plantam pedis e sinu matris aut cunabulis arreptos muris vel ostiorum liminibus allidentes, fractis cervicibus, alios armis trucidabant, alios lapidibus obruebant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 46:3)
Proinde ubi noctis advenit quies prima, partibus tenebrarum obvolutis horrore, dux reversus ad Duodiense castellum, militesque recognoscens, eos quos a pugnandi proposito pavor et verba detorserant Firmi, diverso genere poenarum exstinxit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 49:2)
uin dicam, cuius modi illas res in sudario obuolutas laribus Pontiani commendarim?
(아풀레이우스, 변명 53:6)
Atque ut eius letalem ululatum cognovere ceteri fratres, accurrunt maesti suppetias, obvolutisque lacinia laevis manibus lapidum crebris iactibus propugnare fratri atque abigere canes aggrediuntur.
(아풀레이우스, 변신, 9권 34:3)
Tunc influunt turbae sacris divinis initiatae, viri feminaeque omnis dignitatis et omnis aetatis linteae vestis candore puro luminosi, illae limpido tegmine crines madidos obvolutae, hi capillum derasi funditus verticem praenitentes, magnae religionis terrena sidera, aereis et argenteis, immo vero aureis etiam sistris argutum tinnitum constrepentes.
(아풀레이우스, 변신, 11권 10:1)
Quid si vadimonium capite obvoluto stitisses?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XIV 2:2)
Consurget tumultus in populo tuo, et omnes munitiones tuae vastabuntur, sicut vastavit Salman Betharbeel in die proelii, matre super filios allisa.
(불가타 성경, 호세아서, 10장14)
Itaque tempore commutato tempestas et nostros texit et naves Rhodias afflixit, ita ut ad unam omnes, constratae numero XVI, eliderentur et naufragio interirent, et ex magno remigum propugnatorumque numero pars ad scopulos allisa interficeretur, pars ab nostris detraheretur;
(카이사르, 내란기, 3권 27:4)
et infantes alliduntur, ut non possint vivere.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM152)
Tum fascia primum sub ala obvoluta caput eius debet conprehendere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 15장29)
Tum fascia primum sub ala obuoluta caput eius debet conprehendere;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 7:4)
Tum fascia, primum sub ala obvoluta, caput ejus debet comprehendere, deinde per pectus ad alteram alam, ab eaque ad scapulas, rursusque ad ejusdem humeri caput tendere, saepiusque eadem ratione circumagi, bene id teneat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 7:5)
insonuit cum verbere signa magister, mutatos edunt pariter tot pectora motus in latus adlisis clipeis aut rursus in altum vibratis;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:270)

SEARCH

MENU NAVIGATION