라틴어 문장 검색

At in partibus occiduis Pippinus imperatoris filius iussu patris Wasconiam cum exercitu ingressus sublatis ex ea seditiosis totam eam provinciam ita pacavit, ut nullus in ea rebellis aut inoboediens remansisse videretur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 257:1)
Pippinum autem in Aquitaniam ire praecepit, quem tamen prius filiam Theotberti comitis Matricensis in coniugium fecit accipere et post nuptias celebratas ad occiduas partes proficisci.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 282:3)
quanquam est iam praecipiti aeuo et occidua senectute, tamen, si uidetur, accipiat doctrinam seram plane et postumam;
(아풀레이우스, 변명 34:2)
His temporibus ego quoque a rege advocatus de occiduis et ultimis Britanniae finibus ad Saxoniam adveni, cumque per multa terrarum spatia illum adire proposueram, usque ad regionem Dexteralium Saxonum, quae Saxonice Suth-Seaxum appellatur, ductoribus eiusdem gentis comitantibus, perveni.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:1)
His oppositi et contrarii sunt alii tres occidui:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 13:1)
Atque ita molli quodam tempestatis autumnae die ego et Iulius Celsinus, cum ad eum cenassemus et apud mensam eius audissemus legi Laevi Alcestin rediremusque in urbem sole iam fere occiduo, figuras habitusque verborum nove aut insigniter dictorum in Laeviano illo carmine ruminabamur et, ut quaeque vox indidem digna animadverti subvenerat, qua nos quoque possemus uti, memoriae mandabamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VII 3:1)
Numquam occiduo lota profundo
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 10:1)
quod Nilus et Atlas dissidet, occiduis quod Gadibus arida Barce quodque Paraetonio secedit litore Tingi, hoc sibi transcripsit proprium.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:101)
ora licet maculis adsperserit occiduus sol lunaque conceptis livescat turgida Cauris et contusa vagos iaculentur sidera crines;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:328)
utque sub occidua iactatis Pleiade nautis commendat placidum maris inclementia portum, sic mihi tunc maior Stilicho, cum laeta periclis metior atque illi redeunt in corda tumultus.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:69)
Iuppiter, ut perhibent, spatium cum discere vellet naturae regni nescius ipse sui, armigeros utrimque duos aequalibus alis misit ab Eois Occiduisque plagis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 1:7)
per varium gemini scelus erupere tyranni tractibus occiduis:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:31)
quid sol occiduus prodat;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:266)
cum te proclivior urges, occiduum visus remoratur Honorius ignem;
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:71)
solvis Amazonios cinctus, Stymphalidas arcu adpetis, occiduo ducis ab orbe greges tergeminique ducis numerosos deicis artus et totiens uno victor ab hoste redis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 1:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION