라틴어 문장 검색

silvam esse ibi infinita magnitudine, quae appellatur Bacenis; hanc longe introrsus pertinere et pro nativo muro obiectam Cheruscos ab Suebis Suebosque ab Cheruscis iniuriis incursionibusque prohibere: ad eius initium silvae Suebos adventum Romanorum exspectare constituisse.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 10장5)
Nam et laqueis falces avertebant, quas, cum destinaverant, tormentis introrsus reducebant, et aggerem cuniculis subtrahebant, eo scientius quod apud eos magnae sunt ferrariae atque omne genus cuniculorum notum atque usitatum est.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 22장2)
Hae revinciuntur introrsus et multo aggere vestiuntur: ea autem, quae diximus, inter valla grandibus in fronte saxis effarciuntur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 23장2)
Hoc cum in speciem varietatemque opus deforme non est alternis trabibus ac saxis, quae rectis lineis suos ordines servant, tum ad utilitatem et defensionem urbium summam habet opportunitatem, quod et ab incendio lapis et ab ariete materia defendit, quae perpetuis trabibus pedes quadragenos plerumque introrsus revincta neque perrumpi neque distrahi potest.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 23장5)
Neque alienum est, si neque sanguis ante missus est, neque mens constat, neque somnus accedit, occipitio inciso cucurbitulam admovere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장75)
Praeter haec dolor intolerabilis, maxime circa tempora vel occipitium.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장8)
cucurbitulas temporibus et occipitio admovere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장40)
Si inter haec quoque graviter erumpit, quia consumere hominem potest, commodissimum est impetum eius admota occipitio cucurbitula, sic ut cutis quoque incidatur, avertere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장27)
Id vero, quod a similitudine ophis appellatur, incipit ab occipitio;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 4장8)
Praeter haec ab occipitio incisa cute cucurbitula adhibenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장161)
duabus in occipitio rectis, una super eas transversa;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장252)
eaque simplex ab occipitio et temporibus, duplex usque in verticem a fronte.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장4)
tertia ad aures per verticem tendens occipitium a summo capite diducit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장13)
Deinde ab occipitio ipsius minister sub ea fascea, quam secundo loco posui, porrecto, si dexter umerus ducendus est dextro, si sinister sinistro brachio demissum inter femina eius, qui curatur, baculum tenet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장59)
quo fit, ut, qui nervi sunt sub occipitio, extendantur, mentum pectori adglutinetur, neque bibere is, neque loquis possit, interdum sine voluntate semen emittat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 13장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION