라틴어 문장 검색

Vastata est Moab, et ascenderunt civitates illius, et electi iuvenes eius descenderunt in occisionem, ait rex, Dominus exercituum nomen eius.
모압의 파괴자가 그 성읍들을 치러 올라오고 모압의 젊은이들 가운데 뽑힌 자들이 살육을 당한다. ─ 그 이름 만군의 주님이신 임금님께서 하시는 말씀이다. ─ (불가타 성경, 예레미야서, 48장15)
Dissipate universos tauros eius, descendant in occisionem. Vae eis, quia venit dies eorum, tempus visitationis eorum!
바빌론의 모든 황소들을 죽이고 그들을 도살장으로 끌고 가라. 그들은 불행하여라! 그들의 날, 그들이 벌받을 때가 왔다. 이스라엘 (불가타 성경, 예레미야서, 50장27)
Tu ergo, fili hominis, propheta et percute manu ad manum. Et duplicetur gladius, ac triplicetur gladius interfectorum: hic est gladius occisionis magnae, qui eos circumdat,
너 사람의 아들아, 예언하여라. 손바닥을 쳐라. 그 칼은 두 번 세 번 휘둘리리라. 그것은 살생의 칼 큰 살생의 칼 그들 둘레를 빙빙 도는 칼이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 21장19)
ut cor tabescat, et multiplicentur corruentes. In omnibus portis eorum dedi occisionem gladii: eheu, facti acuti et limati ad fulgendum, politi ad caedem!
그리하여 사람의 마음이 떨리고 많은 이가 비틀거리리라. 나는 그들의 성문마다 살육의 칼을 세웠다. 아, 그것은 번개 치듯 내리치라고 만든 칼 마구 죽이라고 날을 세운 칼이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 21장20)
In fossam detrahent te, et morieris interitu occisorum in corde maris.
너를 구덩이로 내던지리라. 그러면 너는 바다 한가운데에서 무참한 죽음을 맞이하리라. (불가타 성경, 에제키엘서, 28장8)
et implebo montes eius occisorum suorum, in collibus tuis et in vallibus tuis, atque in omnibus torrentibus tuis interfecti gladio cadent.
그 땅의 산들을 살해된 자들로 채우겠다. 네 언덕과 골짜기, 그리고 네 모든 시냇가에서는 칼로 살해된 자들이 쓰러질 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 35장8)
Locus autem Scripturae, quem legebat, erat hic: " Tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperit os suum.
그가 읽던 성경 구절은 이러하였다. “그는 양처럼 도살장으로 끌려갔다. 털 깎는 사람 앞에 잠자코 서 있는 어린 양처럼 자기 입을 열지 않았다. (불가타 성경, 사도행전, 8장32)
Sicut scriptum est: " Propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis ".
이는 성경에 기록된 그대로입니다. “저희는 온종일 당신 때문에 살해되며 도살될 양처럼 여겨집니다.” (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 8장36)
lapidati sunt, secti sunt, in occisione gladii mortui sunt, circumierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti,
또 돌에 맞아 죽기도 하고 톱으로 잘리기도 하고 칼에 맞아 죽기도 하였습니다. 그들은 궁핍과 고난과 학대를 겪으며 양가죽이나 염소 가죽만 두른 채 돌아다녔습니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 11장37)
Epulati estis super terram et in luxuriis fuistis, enutristis corda vestra in die occisionis.
그대들은 이 세상에서 사치와 쾌락을 누렸고, 살육의 날에도 마음을 기름지게 하였습니다. (불가타 성경, 야고보 서간, 5장5)
nam dolor occisorum et lamenta regem et universos parentes et amicos illorum commoverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 18:5)
Protinus in hac repentina peregrinorum disturbatione et occisione, quidam, Lambertus nomine, velocitate [0396D] equi elapsus, ad Petrum pervenit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 22:4)
et ad duo milliaria gravis occisio et captivatio facta est ab his retardati exercitus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 26:5)
Pedestris vulgi utriusque sexus tanta facta est occisio ut aquae Danubii et Lintax in sanguineas mutarentur undas.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 60:6)
Plurimi vero et numero incomparabiles per aquas liberari sperantes, prae timore imminentis occisionis Danubii undis caeco ausu inferuntur, et aquis vehementibus suffocantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 60:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION